Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 25

Articulus 2

IIª-IIae q. 25 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit ex caritate diligenda. Ea enim quae sunt ex caritate diligenda, duobus praeceptis caritatis concluduntur, ut patet Matth. XXII. Sed sub neutro eorum caritas continetur, quia nec caritas est Deus nec est proximus. Ergo caritas non est ex caritate diligenda.

IIª-IIae q. 25 a. 2 arg. 2
Praeterea, caritas fundatur super communicatione beatitudinis, ut supra dictum est. Sed caritas non potest esse particeps beatitudinis. Ergo caritas non est ex caritate diligenda.

IIª-IIae q. 25 a. 2 arg. 3
Praeterea, caritas est amicitia quaedam, ut supra dictum est. Sed nullus potest habere amicitiam ad caritatem, vel ad aliquod accidens, quia huiusmodi reamare non possunt, quod est de ratione amicitiae, ut dicitur in VIII Ethic. Ergo caritas non est ex caritate diligenda.

IIª-IIae q. 25 a. 2 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII de Trin., qui diligit proximum, consequens est ut etiam ipsam dilectionem diligat. Sed proximus diligitur ex caritate. Ergo consequens est ut etiam caritas ex caritate diligatur.

IIª-IIae q. 25 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod caritas amor quidam est. Amor autem ex natura potentiae cuius est actus habet quod possit supra seipsum reflecti. Quia enim voluntatis obiectum est bonum universale, quidquid sub ratione boni continetur potest cadere sub actu voluntatis; et quia ipsum velle est quoddam bonum, potest velle se velle, sicut etiam intellectus, cuius obiectum est verum, intelligit se intelligere, quia hoc etiam est quoddam verum. Sed amor etiam ex ratione propriae speciei habet quod supra se reflectatur, quia est spontaneus motus amantis in amatum; unde ex hoc ipso quod amat aliquis, amat se amare. Sed caritas non est simplex amor, sed habet rationem amicitiae, ut supra dictum est. Per amicitiam autem amatur aliquid dupliciter. Uno modo, sicut ipse amicus ad quem amicitiam habemus et cui bona volumus. Alio modo, sicut bonum quod amico volumus. Et hoc modo caritas per caritatem amatur, et non primo, quia caritas est illud bonum quod optamus omnibus quos ex caritate diligimus. Et eadem ratio est de beatitudine et de aliis virtutibus.

IIª-IIae q. 25 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Deus et proximus sunt illi ad quos amicitiam habemus. Sed in illorum dilectione includitur dilectio caritatis, diligimus enim proximum et Deum inquantum hoc amamus, ut nos et proximus Deum diligamus, quod est caritatem habere.

IIª-IIae q. 25 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod caritas est ipsa communicatio spiritualis vitae, per quam ad beatitudinem pervenitur. Et ideo amatur sicut bonum desideratum omnibus quos ex caritate diligimus.

IIª-IIae q. 25 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit secundum quod per amicitiam amantur illi ad quos amicitiam habemus.

 

Zweiter Artikel.
Zur heiligen Liebe müssen wir aus Liebe Zuneigung haben.

a) Dies ist zu leugnen. Denn:

I. Was zu lieben ist, geben die zwei Gebote der Liebe an, nach Matth. 22. Darin steht aber nichts, daß man die Liebe lieben soll.

II. Die heilige Liebe ist begründet in der Gemeinsamkeit der Seligkeit. Die Liebe aber ist nichts, was teilhätte an der Seligkeit.

III. Die heilige Liebe ist eine Freundschaft. Niemand aber kann Freundschaft haben zu der Liebe, wie überhaupt zu einer Eigenschaft; die ja nicht wiederlieben kann.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (8. de Trin. 8.): „Wer den Nächsten liebt, der muß notwendigerweise die Liebe selbst lieben.“

b) Ich antworte, die heilige Liebe sei eine Zuneigung. Eine solche aber schließt es infolge der Natur des Vermögens, dem sie angehört, in sich ein, daß sie zu sich selber zurückkehren und über sich selbst sich ausbreiten kann. Denn weil der Gegenstand des Willens das Gute im allgemeinen ist, so kann was auch immer den Charakter des Guten trägt, unter die Thätigkeit des Willens fallen; und weil das thatsächliche Wollen selber etwas Gutes ist, so kann der Wille wollen, daß er wolle. So erkennt ja auch die Vernunft, deren Gegenstand das Wahre ist, daß sie überhaupt erkenne; denn dies ist etwas Wahres. Die Liebe nun ist eine freiwillige Bewegung des Liebenden zum geliebten Gegenstände hin. Also deshalb selber daß jemand liebt, liebt er, daß er liebe. [S. 174]

Nun hat die heilige Liebe noch dieses Eigene, daß sie den Charakter der Freundschaft trägt. Kraft der Freundschaft aber wird etwas geliebt in doppelter Weise: einmal wie der Freund selber, dem wir Gutes wollen; und dann wie ein Gut, was wir dem Freunde wollen. Auf diese letztere Weise also wird die heilige Liebe kraft der heiligen Liebe geliebt und nicht in der erstgenannten; denn die heilige Liebe ist jenes Gut, welches wir infolge der heiligen Liebe lieben. Und dasselbe gilt von der Seligkeit und den anderen Tugenden.

c) I. Gott und der Nächste sind der Gegenstand unserer Freundschaft; aber daß wir zu ihnen Zuneigung haben, darin ist eingeschlossen die Zuneigung zur heiligen Liebe. Denn wir lieben Gott und den Nächsten, insofern wir lieben, daß wir Gott und den Nächsten lieben; und das will sagen zur heiligen Liebe Zuneigung haben, oder sie lieben.

II. Die heilige Liebe ist die Mitteilung selber des geistigen Lebens, durch welche wir zur Seligkeit gelangen; und deshalb wird sie geliebt als das Gut, welches wir allen wünschen, die wir aus heiliger Liebe lieben.

III. Dieser Einwurf hat sein Recht, insoweit wir nicht die Liebe an sich lieben als etwas Abstraktes, sondern indem durch die Freundschaft jene geliebt werden, zu denen uns Freundschaft hinzieht.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Quaestio 28
. Quaestio 29
. Quaestio 30
. Quaestio 31
. Quaestio 32
. Quaestio 33
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger