Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 14

Articulus 4

IIª-IIae q. 14 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non possit primo peccare in spiritum sanctum, non praesuppositis aliis peccatis. Naturalis enim ordo est ut ab imperfecto ad perfectum quis moveatur. Et hoc quidem in bonis apparet, secundum illud Proverb. IV, iustorum semita quasi lux splendens crescit et proficit usque ad perfectum diem. Sed perfectum dicitur in malis quod est maximum malum, ut patet per philosophum, in V Metaphys. Cum igitur peccatum in spiritum sanctum sit gravissimum, videtur quod homo ad hoc peccatum perveniat per alia peccata minora.

IIª-IIae q. 14 a. 4 arg. 2
Praeterea, peccare in spiritum sanctum est peccare ex certa malitia, sive ex electione. Sed hoc non statim potest homo, antequam multoties peccaverit, dicit enim philosophus, in V Ethic., quod, si homo possit iniusta facere, non tamen potest statim operari sicut iniustus, scilicet ex electione. Ergo videtur quod peccatum in spiritum sanctum non possit committi nisi post alia peccata.

IIª-IIae q. 14 a. 4 arg. 3
Praeterea, poenitentia et impoenitentia sunt circa idem. Sed poenitentia non est nisi de peccatis praeteritis. Ergo etiam neque impoenitentia, quae est species peccati in spiritum sanctum. Peccatum ergo in spiritum sanctum praesupponit alia peccata.

IIª-IIae q. 14 a. 4 s. c.
Sed contra est quod facile est in conspectu Dei subito honestare pauperem, ut dicitur Eccli. XI. Ergo e contrario possibile est, secundum malitiam Daemonis suggerentis, ut statim aliquis inducatur in gravissimum peccatum, quod est in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccare in spiritum sanctum uno modo est peccare ex certa malitia. Ex certa autem malitia dupliciter peccare contingit, sicut dictum est. Uno modo, ex inclinatione habitus, quod non est proprie peccare in spiritum sanctum. Et hoc modo peccare ex certa malitia non contingit a principio, oportet enim actus peccatorum praecedere ex quibus causetur habitus ad peccandum inclinans. Alio modo potest aliquis peccare ex certa malitia abiiciendo per contemptum ea per quae homo retrahitur a peccando, quod proprie est peccare in spiritum sanctum, sicut dictum est. Et hoc etiam plerumque praesupponit alia peccata, quia sicut dicitur Proverb. XVIII, impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Potest tamen contingere quod aliquis in primo actu peccati in spiritum sanctum peccet per contemptum, tum propter libertatem arbitrii; tum etiam propter multas dispositiones praecedentes; vel etiam propter aliquod vehemens motivum ad malum et debilem affectum hominis ad bonum. Et ideo in viris perfectis hoc vix aut nunquam accidere potest quod statim a principio peccent in spiritum sanctum. Unde dicit Origenes, in I Periarch., non arbitror quod aliquis ex his qui in summo perfectoque gradu constiterint, ad subitum evacuetur aut decidat, sed paulatim ac per partes eum decidere necesse est. Et eadem ratio est si peccatum in spiritum sanctum accipiatur ad litteram pro blasphemia spiritus sancti. Talis enim blasphemia de qua dominus loquitur, semper ex malitiae contemptu procedit. Si vero per peccatum in spiritum sanctum intelligatur finalis impoenitentia, secundum intellectum Augustini, quaestionem non habet, quia ad peccatum in spiritum sanctum requiritur continuatio peccatorum usque in finem vitae.

IIª-IIae q. 14 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tam in bono quam in malo, ut in pluribus, proceditur ab imperfecto ad perfectum, prout homo proficit vel in bono vel in malo. Et tamen in utroque unus potest incipere a maiori quam alius. Et ita illud a quo aliquis incipit, potest esse perfectum in bono vel in malo secundum genus suum; licet sit imperfectum secundum seriem processus hominis in melius vel in peius proficientis.

IIª-IIae q. 14 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato ex malitia quando est ex inclinatione habitus.

IIª-IIae q. 14 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si accipiatur impoenitentia secundum intentionem Augustini, secundum quod importat permanentiam in peccato usque in finem, sic planum est quod impoenitentia praesupponit peccata, sicut et poenitentia. Sed si loquamur de impoenitentia habituali, secundum quod ponitur species peccati in spiritum sanctum, sic manifestum est quod impoenitentia potest esse etiam ante peccata, potest enim ille qui nunquam peccavit habere propositum vel poenitendi vel non poenitendi, si contingeret eum peccare.

 

Vierter Artikel.
Die erste Sünde eines Menschen kann eine Sünde gegen den heiligen Geist sein.

a) Dies ist unmöglich. Denn:

I. Nach der natürlichen Ordnung kommt man vom Unvollkommenen zum Vollkommenen, nach Prov. 4.: „Der Pfad der Gerechten wächst an Glanz wie das Licht und nimmt zu bis zum leuchtenden Mittage.“ Im Bereiche des Übels aber vollendet sein, heißt: das größte Übel thun. Da also die Sünde in den heiligen Geist die schwerste ist, so fängt damit der Mensch nicht an.

II. Sündigen in den heiligen Geist oder aus Bosheit, d. h. rein aus freier Wahl, kann der Mensch nur nach vielen vorgängigen Sünden. Denn 5 Ethic. 6. heißt es: „Obgleich der Mensch manches Ungerechte begehen kann; er thut es aber nicht gleich im Anfange wie ein ungerechter.“

III. Buße und Unbußfertigkeit richten sich auf das Nämliche. Die Reue oder Buße aber richtet sich auf die vergangenen Sünden; also auch die Unbußfertigkeit. Also gehen ihr Sünden vorher.

Auf der anderen Seite „ist es leicht vor dem Angesichts Gottes, auf einmal den armen ehrenwert zu machen.“ Eklli. 11. Also kann auch [S. 102] gemäß dem Einsprechen des Teufels der Mensch gleich in die schwerste Sünde fallen, d. i. in die Sünde gegen den heiligen Geist.

b) Ich antworte, Sündigen gegen den heiligen Geist sei nach der einen Erklärung sündigen aus Bosheit. Dies kann nun entweder geschehen infolge eines inneren Zustandes, was nicht eigentlich die Sünde gegen den heiligen Geist ist; und so kann die Sünde gegen den heiligen Geist nicht die erste sein, denn der Bildung eines Zustandes müssen einzelne Akte vorhergehen; — oder infolge der Verachtung dessen, was den Menschen vom Sündigen abbringen kann, was eigentlich die Sünde gegen den heiligen Geist ist. Und auch das setzt meist andere Sünden voraus; denn „wenn der Gottlose in die Tiefe der Sünden hinabgestiegen ist, wird er verachten,“ sagt Prov. 18.

Der Mensch kann jedoch auch im ersten Akte der Sünde sogleich gegen den heiligen Geist aus Verachtung sündigen; sei es wegen seines freien Willens sei es wegen mancher vorhergehender Verfassungen in seinem Geiste sei es wegen des heftigen Antriebes zum Bösen und der schwachen Hinneigung zum Guten. Freilich kann es in einigermaßen vollkommenen Seelen nicht gut geschehen, daß sie gleich gegen den heiligen Geist sündigen. „Wer auf der Spitze der Vollkommenheit steht, wird nach meiner Meinung nicht auf einmal fallen, sondern allmählich,“ sagt Origenes. (1 Periarch. 3.)

Ähnlich verhält es sich, wenn die Sünde des heiligen Geistes buchstäblich als Lästerung aufgefaßt wird. Denn solche Lästerung entspringt immer der Verachtung.

Als Unbußfertigkeit bis zum Tode aufgefaßt ist die Sünde gegen den heiligen Geist selbstverständlich der Abschluß aller Sünden und nicht die erste.

c) I. Im Guten wie im Bösen kann der eine von einem vollkommeneren Grade anfangen wie der andere; und so kann jener Grad, wovon er anfängt, an sich Vollendung sein im Guten wie im Bösen, obgleich im selben Menschen dann noch mehr Vollendung erreicht wird.

II. Dieser Einwurf geht aus von der Sünde, die aus dem Zustande der Bosheit hervorgeht.

III. Ist die Sünde gegen den heiligen Geist, wie Augustin meint, die Unbußfertigkeit bis zum Tode, so gehen selbstverständlich Sünden vorher. Wird aber die Sünde gegen den heiligen Geist gemäß den sechs Gattungen aufgefaßt, so kann einer, der niemals gesündigt hat, den Vorsatz haben zu bereuen oder nicht zu bereuen, sollte er sündigen; und so wäre die Unbußfertigkeit vor allen anderen Sünden. [S. 103]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger