Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 14

Articulus 2

IIª-IIae q. 14 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur sex species peccati in spiritum sanctum, scilicet desperatio, praesumptio, impoenitentia, obstinatio, impugnatio veritatis agnitae et invidentia fraternae gratiae; quas species ponit Magister, XLIII dist. II Lib. Sent. Negare enim divinam iustitiam vel misericordiam ad infidelitatem pertinet. Sed per desperationem aliquis reiicit divinam misericordiam, per praesumptionem autem divinam iustitiam. Ergo unumquodque eorum potius est species infidelitatis quam peccati in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 arg. 2
Praeterea, impoenitentia videtur respicere peccatum praeteritum, obstinatio autem peccatum futurum. Sed praeteritum vel futurum non diversificant speciem virtutis vel vitii, secundum enim eandem fidem qua credimus Christum natum, antiqui crediderunt eum nasciturum. Ergo obstinatio et impoenitentia non debent poni duae species peccati in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 arg. 3
Praeterea, veritas et gratia per Iesum Christum facta est, ut habetur Ioan. I. Ergo videtur quod impugnatio veritatis agnitae et invidentia fraternae gratiae magis pertineant ad blasphemiam in filium hominis quam ad blasphemiam in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 arg. 4
Praeterea, Bernardus dicit, in libro de Dispensat. et Praecept., quod nolle obedire est resistere spiritui sancto. Glossa etiam dicit, Levit. X, quod simulata poenitentia est blasphemia spiritus sancti. Schisma etiam videtur directe opponi spiritui sancto, per quem Ecclesia unitur. Et ita videtur quod non sufficienter tradantur species peccati in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 s. c.
Sed contra, Augustinus dicit, in libro de fide ad Petrum, quod illi qui desperant de indulgentia peccatorum, vel qui sine meritis de misericordia Dei praesumunt, peccant in spiritum sanctum. Et in Enchiridio dicit quod qui in obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est peccato in spiritum sanctum. Et in libro de Verb. Dom. dicit quod impoenitentia est peccatum in spiritum sanctum. Et in libro de Serm. Dom. in monte dicit quod invidiae facibus fraternitatem impugnare est peccare in spiritum sanctum. Et in libro de unico Bapt. dicit quod qui veritatem contemnit, aut circa fratres malignus est, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus, cuius inspiratione Ecclesia instruitur; et sic videtur quod peccet in spiritum sanctum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, secundum quod peccatum in spiritum sanctum tertio modo accipitur, convenienter praedictae species ei assignantur. Quae distinguuntur secundum remotionem vel contemptum eorum per quae potest homo ab electione peccati impediri. Quae quidem sunt vel ex parte divini iudicii; vel ex parte donorum ipsius; vel etiam ex parte ipsius peccati. Avertitur enim homo ab electione peccati ex consideratione divini iudicii, quod habet iustitiam cum misericordia, et per spem, quae consurgit ex consideratione misericordiae remittentis peccata et praemiantis bona, et haec tollitur per desperationem, et iterum per timorem, qui insurgit ex consideratione divinae iustitiae punientis peccata; et hic tollitur per praesumptionem, dum scilicet aliquis se praesumit gloriam adipisci sine meritis, vel veniam sine poenitentia. Dona autem Dei quibus retrahimur a peccato sunt duo. Quorum unum est agnitio veritatis, contra quod ponitur impugnatio veritatis agnitae, dum scilicet aliquis veritatem fidei agnitam impugnat ut licentius peccet. Aliud est auxilium interioris gratiae, contra quod ponitur invidentia fraternae gratiae, dum scilicet aliquis non solum invidet personae fratris, sed etiam invidet gratiae Dei crescenti in mundo. Ex parte vero peccati duo sunt quae hominem a peccato retrahere possunt. Quorum unum est inordinatio et turpitudo actus, cuius consideratio inducere solet in homine poenitentiam de peccato commisso. Et contra hoc ponitur impoenitentia, non quidem eo modo quo dicit permanentiam in peccato usque ad mortem, sicut supra impoenitentia accipiebatur (sic enim non esset speciale peccatum, sed quaedam peccati circumstantia); sed accipitur hic impoenitentia secundum quod importat propositum non poenitendi. Aliud autem est parvitas et brevitas boni quod quis in peccato quaerit, secundum illud Rom. VI, quem fructum habuistis in quibus nunc erubescitis? Cuius consideratio inducere solet hominem ad hoc quod eius voluntas in peccato non firmetur. Et hoc tollitur per obstinationem, quando scilicet homo firmat suum propositum in hoc quod peccato inhaereat. Et de his duobus dicitur Ierem. VIII, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? Quantum ad primum; omnes conversi sunt ad cursum quasi equus impetu vadens ad praelium, quantum ad secundum.

IIª-IIae q. 14 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod peccatum desperationis vel praesumptionis non consistit in hoc quod Dei iustitia vel misericordia non credatur, sed in hoc quod contemnatur.

IIª-IIae q. 14 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod obstinatio et impoenitentia non solum differunt secundum praeteritum et futurum, sed secundum quasdam formales rationes ex diversa consideratione eorum quae in peccato considerari possunt, ut dictum est.

IIª-IIae q. 14 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod gratiam et veritatem Christus fecit per dona spiritus sancti, quae hominibus dedit.

IIª-IIae q. 14 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod nolle obedire pertinet ad obstinationem; simulatio poenitentiae ad impoenitentiam; schisma ad invidentiam fraternae gratiae, per quam membra Ecclesiae uniuntur.

 

Zweiter Artikel.
Es giebt sechs Gattungen der Sünde gegen den heiligen Geist.

a) 43. dist. 2. Sentent. werden als Gattungen der Sünde gegen den heiligen Geist angesetzt: die Verzweiflung, freventliches Vornehmen oder Vermessenheit, Unbußfertigleit, Verhärtung oder Verstocktheit, Widerstreben gegen die anerkannte Wahrheit, Neid gegen die Gnade im Bruder. Diese Aufzählung ist unzulässig. Denn:

I. Die göttliche Barmherzigkeit oder Gerechtigkeit leugnen, ist Sache des Unglaubens. Verzweiflung also und freventliches Vornehmen sind Gattungen des Unglaubens. [S. 99]

II. Die Unbußfertigleit geht auf eine zukünftige, die Herzensverhärtung auf eine vergangene Sünde. Zukünftig und vergangen aber machen keinen Gattungsunterschied in den Tugenden und Lastern. Denn mit dem nämlichen Glauben beteten die Väter im Alten Testamente den zukünftigen Heiland an, mit welchem wir den bereits gekommenen anbeten.

III. „Die Gnade und Wahrheit ist durch Jesum Christum gemacht.“ (Joh. 1, 17.) Also das Widerstreben gegen die erkannte Wahrheit und der Neid gegen die Gnade im Bruder ist vielmehr Sünde gegen den Menschensohn“ und nicht gegen den heiligen Geist.

IV. Bernardus sagt (de dispens. et praec. 11.): „Nicht gehorchen wollen heißt dem heiligen Geiste widerstehen;“ und die Glosse zu Lev. 10.: „Geheuchelte Buße heißt den heiligen Geist lästern.“ Also fehlen diese Gattungen da oben.

Auf der anderen Seite schreibt Augustin (de fide ad Petrum): „Wer verzweifelt an dem Nachlasse der Sünden und wer ohne Verdienst sich auf die Barmherzigkeit verläßt, sündigt gegen den heiligen Geist;“ — im Enchir. c. 83.: „Wer in Herzenshärtigkeit den letzten Tag seines Lebens beschließt, ist schuldig der Sünde gegen den heiligen Geist;“ — de verb. Dom. serm. 11.: „Unbußfertigkeit ist eine Sünde gegen den heiligen Geist;“ — 1. de serm. Dom. 22.: „Mit den Fackeln des Neides die Gnade im Bruder bekämpfen, ist Sünde gegen den heiligen Geist;“ — 6. de Bapt. c. 35.: „Wer die Wahrheit verachtet ist entweder gegen die Brüder boshaft, denen die Wahrheit offenbar geworden, oder undankbar gegen Gott, durch dessen Einsprechen die Kirche erleuchtet wird;“ also sündigt er gegen den heiligen Geist.

b) Ich antworte, gemäß der drittgenannten Auffassung der Sünde gegen den heiligen Geist passe diese Aufzählung. Was nämlich verachtet wird, trotzdem es die Sünde zu hindern imstande ist, hält sich entweder von seiten des göttlichen Ratschlusses oder von seiten der Gaben Gottes oder von seiten der Sünde selbst.

Denn der Mensch wird gehindert in der Sünde durch die Betrachtung des göttlichen Ratschlusses (der da Barmherzigkeit mit Gerechtigkeit verbindet); entweder kraft der in ihm auf Grund dessen entstehenden Hoffnung, und diese wird entfernt durch die Verzweiflung; oder durch die Furcht vor der Strafe seitens der Gerechtigkeit Gottes, und das wird entfernt durch freventliches Sündigen auf Gottes Barmherzigkeit, wenn man meint ohne Reue Verzeihung, ohne Verdienste Seligkeit zu erhalten.

Der Gaben Gottes, die von der Sünde abziehen, sind zwei: 1. die Anerkennung der Wahrheit; und dies wird entfernt durch das Widerstreben gegen die anerkannte Wahrheit; — 2. die Hilfe der inneren Gnade; und dagegen steht der Neid gegen die Gnade im Bruder, wodurch er Eifersucht fühlt gegen das Wachstum der Gnade.

Von seiten der Sünde zieht den Menschen ab 1. die Häßlichkeit und Regellosigkeit der Sünde, deren Betrachtung den Menschen zur Buße führen kann; und dagegen steht die Unbußfertigkeit, nicht als Verbleiben in der Sünde wie dies oben angenommen wurde, sondern als Vorsatz, keine Reue zu erwecken. Dann ist es 2. von seiten der Sünde das geringe Gut, welches von der Sünde geboten wird, das da abzieht zu sündigen; und dieses Hindernis wird beseitigt durch die Herzenshärte, wonach der Mensch m der Sünde als solcher verbleiben will. Über diese beiden letzten [S. 100] Gattungen sagt Jerem. 8.: „Keiner ist, der Buße thut für seine Sünden; er spricht vielmehr: Was habe ich denn gethan?“; und: „Alle haben sich ans Laufen gegeben, wie ein Pferd, das in die Schlacht stürzt.“

c) I. Die Verzweiflung und das freventliche Vornehmen verachten die Barmherzigkeit und Gerechtigkeit Gottes; nicht als ob sie an selbe nicht glaubten.

II. Die Herzenshärte und Unbußfertigkeit betrachten, aber unter verschiedenen, formal bestimmenden Gesichtspunkten, ein und denselben Gegenstand und nicht bloß einen Unterschied in der Zeit.

III. Gnade und Wahrheit hat Christus gemacht vermittelst der Gaben des heiligen Geistes.

IV. Nicht gehorchen wollen gehört zur Herzenshärte, Buße heucheln zur Unbußfertigkeit.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger