Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 8

IIª-IIae q. 10 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod infideles nullo modo compellendi sint ad fidem. Dicitur enim Matth. XIII quod servi patrisfamilias in cuius agro erant zizania seminata quaesierunt ab eo, vis imus et colligimus ea? Et ipse respondit, non, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis triticum. Ubi dicit Chrysostomus, haec dixit dominus prohibens occisiones fieri. Nec enim oportet interficere haereticos, quia si eos occideritis, necesse est multos sanctorum simul subverti. Ergo videtur quod pari ratione nec aliqui infideles sint ad fidem cogendi.

IIª-IIae q. 10 a. 8 arg. 2
Praeterea, in decretis, dist. XLV, sic dicitur, de Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Ergo pari ratione nec alii infideles sunt ad fidem cogendi.

IIª-IIae q. 10 a. 8 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit quod cetera potest homo nolens, credere nonnisi volens. Sed voluntas cogi non potest. Ergo videtur quod infideles non sint ad fidem cogendi.

IIª-IIae q. 10 a. 8 arg. 4
Praeterea, Ezech. XVIII dicitur ex persona Dei, nolo mortem peccatoris. Sed nos debemus voluntatem nostram conformare divinae, ut supra dictum est. Ergo etiam nos non debemus velle quod infideles occidantur.

IIª-IIae q. 10 a. 8 s. c.
Sed contra est quod dicitur Luc. XIV, exi in vias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Sed homines in domum Dei, idest in Ecclesiam, intrant per fidem. Ergo aliqui sunt compellendi ad fidem.

IIª-IIae q. 10 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod infidelium quidam sunt qui nunquam susceperunt fidem, sicut gentiles et Iudaei. Et tales nullo modo sunt ad fidem compellendi, ut ipsi credant, quia credere voluntatis est. Sunt tamen compellendi a fidelibus, si facultas adsit, ut fidem non impediant vel blasphemiis, vel malis persuasionibus, vel etiam apertis persecutionibus. Et propter hoc fideles Christi frequenter contra infideles bellum movent, non quidem ut eos ad credendum cogant (quia si etiam eos vicissent et captivos haberent, in eorum libertate relinquerent an credere vellent), sed propter hoc ut eos compellant ne fidem Christi impediant. Alii vero sunt infideles qui quandoque fidem susceperunt et eam profitentur, sicut haeretici vel quicumque apostatae. Et tales sunt etiam corporaliter compellendi ut impleant quod promiserunt et teneant quod semel susceperunt.

IIª-IIae q. 10 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per illam auctoritatem quidam intellexerunt esse prohibitam non quidem excommunicationem haereticorum, sed eorum occisionem, ut patet per auctoritatem Chrysostomi inductam. Et Augustinus, ad Vincentium, de se dicit, haec primitus mea sententia erat, neminem ad unitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum. Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superatur exemplis. Legum enim terror ita profuit ut multi dicant, gratias domino, qui vincula nostra dirupit. Quod ergo dominus dicit, sinite utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit apparet ex hoc quod subditur, ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Ubi satis ostendit, sicut Augustinus dicit (contra Epist. Parmen.), cum metus iste non subest, idest quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile apparet ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae.

IIª-IIae q. 10 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod Iudaei, si nullo modo susceperunt fidem, non sunt cogendi ad fidem. Si autem susceperunt fidem, oportet ut fidem necessitate cogantur retinere, sicut in eodem capitulo dicitur.

IIª-IIae q. 10 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut vovere est voluntatis, reddere autem est necessitatis, ita accipere fidem est voluntatis, sed tenere iam acceptam est necessitatis. Et ideo haeretici sunt compellendi ut fidem teneant. Dicit enim Augustinus, ad Bonifacium comitem, ubi est quod isti clamare consueverunt, liberum est credere vel non credere, cui vim Christus intulit? Agnoscant in Paulo prius cogentem Christum et postea docentem.

IIª-IIae q. 10 a. 8 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut in eadem epistola Augustinus dicit, nullus nostrum vult aliquem haereticum perire. Sed aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalom filius eius in bello quod contra patrem gerebat fuisset extinctus. Sic Ecclesia Catholica, si aliquorum perditione ceteros colligit, dolorem materni sanat cordis tantorum liberatione populorum.

 

Achter Artikel.
Die Ungläubigen können manchmal durch Gewalt zum Glauben getrieben werden.

a) Das kann niemals sein. Denn:

I. Matth. 13. fragen die Knechte den Familienvater, ob sie das Unkraut ausreißen sollen; und dieser antwortet: „Nein; damit ihr nicht mit dem Unkraute zugleich den guten Samen herausreißet. “Dazu bemerkt Chrysostomus (hom. 47. in Matth.): „Der Herr verbietet damit, die Häretiker zu töten; denn wenn ihr sie tötet, müssen viele Heilige mit zu Grunde gehen.“

II. Decret. dist. 45. cap. 5. (concil. Tolet. 4. can. 57.) heißt es: „Das heilige Konzil verbietet, den Juden fortan irgend welche Gewalt anzuthun, damit sie glauben.“

III. Augustin schreibt (26. in Joan.): „Das Übrige kann der Mensch auch gezwungen thun; glauben kann er nur mit freiem Willen.“

IV. Ezech. 18. wird gesagt: „Ich will nicht den Tod des Sünders.“ Also dürfen auch wir nicht wollen, daß die Ungläubigen getötet werden.

Auf der anderen Seite heiht es Luk. 14.: „Gehe hinaus auf die Landstraßen und an die Zäune und zwinge sie einzutreten, damit mein Haus voll werde.“ In das Haus Gottes, die Kirche, aber tritt man ein kraft des Glaubens.

b) Ich antworte; Heiden und Juden, die nie den Glauben angenommen haben, sind auf keine Weise dazu zu zwingen; denn glauben ist Sache des Willens.Sie können aber, wenn es möglich ist, gezwungen werden, daß sie weder durch Gotteslästerungen noch durch schlechte Überredungskünste noch durch offene Verfolgungen den Glauben hindern. Deshalb fangen die Gläubigen bisweilen mit den Ungläubigen Krieg an; nicht damit sie dieselben zum Glauben zwingen, sondern damit sie dieselben hindern, dem Glauben zu schaden; — denn hätten sie auch Ungläubige gefangen genommen, sie würden denselben ihre Freiheit belassen, ob sie nämlich Christo glauben wollen oder nicht. Die Häretiker und Apostaten aber müssen auch körperlich gezwungen werden, daß sie erfüllen was sie versprochen und daß sie halten, was sie geschworen haben.

c) 1. Durch jene Stelle glaubte man nicht wohl verboten die Exkommunikation der Häretiker, sondern deren Tötung. Augustin sagt (ad Vincent. ep. 143.): „Das war meine frühere Meinung, es sei niemand zur Einheit Christi zu zwingen; mit dem Worte allein solle man handeln, mit Disputieren kämpfen. Aber diese meine Meinung wird zu nichte gemacht; nicht zwar durch die Worte derer, die sie nicht teilen, aber durch die Thaten derer, die das Gegenteil erweisen. Denn die Furcht vor den Strafgesetzen hat so viel genützt, daß viele sagen: Gott sei gedankt, der unsere Fesseln gebrochen. Was also der Herr sagt: Lasset Beides zugleich wachsen bis zur Ernte, [S. 79] muß verstanden werden in Verbindung mit dem, was Er hinzufügt: Damit man nicht, indem man das Unkraut sammelt, zugleich den guten Weizen ausreiße. Damit wird hinreichend gezeigt (vgl. ep. ad Parmen. lib. 3, cap. 2.), daß, wenn diese Furcht nicht obwaltet, d. h. wenn das Verbrechen jemandes so offen vorliegt und so abscheulich dasteht, daß es keine oder beinahe keine Verteidiger findet, oder daß es wenigstens keine solchen Verteidiger hat, durch die eine Spaltung veranlaßt werden könnte, daß dann die Strenge der kirchlichen Zucht nicht schlafen soll.“

II. Haben die Juden nie den Glauben angenommen, so sind sie in keiner Weise zu selbem zu zwingen. Haben sie ihn angenommen, so sind sie zu zwingen, daß sie darin bleiben; wie dies in derselben Stelle gesagt wird.

III. Geloben ist Sache des freien Willens, das Gelobte zu erfüllen ist Notwendigkeit. Ebenso ist glauben Sache des freien Willens, am Glauben festhalten ist Notwendigkeit. Deshalb sagt Augustin (ep. 185 ad Comitem.): „Was schreien doch die; frei sei es zu glauben oder nicht zu glauben? Wem hat denn Christus Gewalt angethan? Mögen sie in Paulus anerkennen einen, der früher Christo Gewalt angethan und nachher Christum gelehrt hat.“

IV. Augustin sagt (l. c): „Niemand will, daß ein Häretiker zu Grunde gehe. Anders aber verdiente das Haus David keinen Frieden zu haben; wenn nicht Absalom, sein Sohn, im selben Kriege, den er gegen den Vater führte, vertilgt worden wäre. So also heilt die katholische Kirche, wenn sie einen zu Grunde gehen läßt, um die übrigen zur Einheit zu versammeln, den Mütterlichen Schmerz durch die Befreiung so vieler anderer Seelen.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger