Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 5

IIª-IIae q. 10 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sint plures infidelitatis species. Cum enim fides et infidelitas sint contraria, oportet quod sint circa idem. Sed formale obiectum fidei est veritas prima, a qua habet unitatem, licet multa materialiter credat. Ergo etiam obiectum infidelitatis est veritas prima, ea vero quae discredit infidelis materialiter se habent in infidelitate. Sed differentia secundum speciem non attenditur secundum principia materialia, sed secundum principia formalia. Ergo infidelitatis non sunt diversae species secundum diversitatem eorum in quibus infideles errant.

IIª-IIae q. 10 a. 5 arg. 2
Praeterea, infinitis modis potest aliquis a veritate fidei deviare. Si igitur secundum diversitates errorum diversae species infidelitatis assignentur, videtur sequi quod sint infinitae infidelitatis species. Et ita huiusmodi species non sunt considerandae.

IIª-IIae q. 10 a. 5 arg. 3
Praeterea, idem non invenitur in diversis speciebus. Sed contingit aliquem esse infidelem ex eo quod errat circa diversa. Ergo diversitas errorum non facit diversas species infidelitatis. Sic igitur infidelitatis non sunt plures species.

IIª-IIae q. 10 a. 5 s. c.
Sed contra est quod unicuique virtuti opponuntur plures species vitiorum, bonum enim contingit uno modo, malum vero multipliciter, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom., et per philosophum, in II Ethic. Sed fides est una virtus. Ergo ei opponuntur plures infidelitatis species.

IIª-IIae q. 10 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod quaelibet virtus consistit in hoc quod attingat regulam aliquam cognitionis vel operationis humanae, ut supra dictum est. Attingere autem regulam est uno modo circa unam materiam, sed a regula deviare contingit multipliciter. Et ideo uni virtuti multa vitia opponuntur. Diversitas autem vitiorum quae unicuique virtuti opponitur potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum diversam habitudinem ad virtutem. Et secundum hoc determinatae sunt quaedam species vitiorum quae opponuntur virtuti, sicut virtuti morali opponitur unum vitium secundum excessum ad virtutem, et aliud vitium secundum defectum a virtute. Alio modo potest considerari diversitas vitiorum oppositorum uni virtuti secundum corruptionem diversorum quae ad virtutem requiruntur. Et secundum hoc uni virtuti, puta temperantiae vel fortitudini, opponuntur infinita vitia, secundum quod infinitis modis contingit diversas circumstantias virtutis corrumpi, ut a rectitudine virtutis recedatur. Unde et Pythagorici malum posuerunt infinitum. Sic ergo dicendum est quod, si infidelitas attendatur secundum comparationem ad fidem, diversae sunt infidelitatis species et numero determinatae. Cum enim peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei, hoc potest contingere dupliciter. Quia aut renititur fidei nondum susceptae, et talis est infidelitas Paganorum sive gentilium. Aut renititur fidei Christianae susceptae, vel in figura, et sic est infidelitas Iudaeorum; vel in ipsa manifestatione veritatis, et sic est infidelitas haereticorum. Unde in generali possunt assignari tres praedictae species infidelitatis. Si vero distinguantur infidelitatis species secundum errorem in diversis quae ad fidem pertinent, sic non sunt determinatae infidelitatis species, possunt enim errores in infinitum multiplicari, ut patet per Augustinum, in libro de haeresibus.

IIª-IIae q. 10 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod formalis ratio alicuius peccati potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum intentionem peccantis, et sic id ad quod convertitur peccans est formale obiectum peccati; et ex hoc diversificantur eius species. Alio modo, secundum rationem mali, et sic illud bonum a quo receditur est formale obiectum peccati; sed ex hac parte peccatum non habet speciem, immo privatio est speciei. Sic igitur dicendum est quod infidelitatis obiectum est veritas prima sicut a qua recedit, sed formale eius obiectum sicut ad quod convertitur est sententia falsa quam sequitur; et ex hac parte eius species diversificantur. Unde sicut caritas est una, quae inhaeret summo bono, sunt autem diversa vitia caritati opposita, quae per conversionem ad diversa bona temporalia recedunt ab uno summo bono, et iterum secundum diversas habitudines inordinatas ad Deum; ita etiam fides est una virtus, ex hoc quod adhaeret uni primae veritati; sed infidelitatis species sunt multae, ex hoc quod infideles diversas falsas sententias sequuntur.

IIª-IIae q. 10 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de distinctione specierum infidelitatis secundum diversa in quibus erratur.

IIª-IIae q. 10 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod sicut fides est una quia multa credit in ordine ad unum, ita infidelitas potest esse una, etiam si in multis erret, inquantum omnia habent ordinem ad unum. Nihil tamen prohibet hominem diversis infidelitatis speciebus errare, sicut etiam potest unus homo diversis vitiis subiacere et diversis corporalibus morbis.

 

Fünfter Artikel.
Es giebt mehrere Gattungen von Unglauben.

a) Das scheint nicht. Denn:

I. Der Unglaube hat einen dem Glauben entsprechenden Formalgrund. Dieser aber ist im Glauben einer, die erste Wahrheit. Also ist auch der Formalgrund des Unglaubens die erste Wahrheit, nämlich deren Mangel. Und was im einzelnen jemand nicht glaubt, das verhält sich in der Weise des Materialen, Bestimmbaren; was keinen Unterschied in der Gattung herzustellen vermag.

II. In endlosen Weisen kann jemand vom Glauben abweichen. Sollten also gemäß der Verschiedenheit der Irrtümer verschiedene Gattungen des Unglaubens angenommen werden, so wären deren endlos viele.

III. Nicht mehrere Gattungen von Unglauben hat ein und derselbe. Es geschieht aber, daß jemand in verschiedenen Dingen irrt. Also hätte er in sich verschiedene Gattungen von Unglauben.

Auf der anderen Seite werden jeder Tugend mehrere Laster entgegengestellt. Denn „das Gute ist geeint, das Übel vielfach geteilt.“ (4. de div. nom.) Also der einen Tugend des Glaubens stehen gegenüber mehrere Gattungen Unglauben.

b) Ich antworte, jegliche Tugend bestehe darin (I., II. Kap. 55, Art. 4.), daß sie die Richtschnur der Kenntnis oder des Wirkens in ihrer Thätigkeit erreicht. Erreichen diese Richtschnur aber ist nur auf eine einzige Weise möglich, während man in vielfacher Weise davon abweichen kann; und so entsteht die Vielheit in den Lastern, die einer einzigen Tugend entgegenstehen. Nun kann diese letztere Verschiedenheit bestehen: 1. gemäß der verschiedenen Beziehung zur Tugend; wie der moralischen Tugend das eine Laster entgegensteht, weil es die gegebene Richtschnur überschreitet, per excessum) und ein anderes, weil es hinter dieser Richtschnur zurückbleibt, per defectum; — 2. gemäß der Verschiedenheit in dem, was zum Bestande der Tugend erforderlich ist, und was bald ganz, bald nach einzelnen Teilen dem Laster fehlt; und danach können ein und derselben Tugend, wie z. B. der Mäßigkeit endlos viele Laster entgegenstehen, weil in endlos vielfacher Weise gemäß den verschiedenen Umständen der Tugend letztere mangeln kann, weshalb Pythagoras das Endlose als Übel bezeichnet.

Wird nun der Unglaube betrachtet im Verhältnisse zum Zwecke, so bestehen verschiedene Gattungen Unglauben und dieselben sind der Zahl nach bestimmt. Der Ungläubige nämlich lehnt sich auf gegen den Glauben: entweder, nachdem er ihn bereits empfangen hat, sei es in der Figur, wie die Juden oder in der offenbaren Wahrheit, wie die Ketzer; oder nachdem er den Glauben noch nicht empfangen hat, wie die Heiden.

Wird aber der Unterschied betrachtet nach der Verschiedenheit der Irrtümer, so sind endlos viele Gattungen Unglauben. (Aug. de haeres. fin.)

c) 1. Der formal bestimmende Grund in der Sünde kann beachtet werden: 1. von seiten des Sünders; so ist das Gute, wozu dieser sich wendet, der Gegenstand der Sünde und danach werden verschiedene Gattungen hergestellt; — 2. von seiten des Wesenscharakters im Übel; so ist jenes Gute, welches mangelt und von dem der Sünder sich entfernt, [S. 76] der formal bestimmende Grund; und nach dieser Seite hat die Sünde keine Gattung. Die erste Wahrheit nun ist in letztgenannter Weise Gegenstand des Unglaubens; denn der Ungläubige entfernt sich von ihr. Der formale Grund aber, zu dem er sich wendet, ist die falsche Meinung, welcher er folgt; und nach dieser Seite hin besteht die Verschiedenheit in den Gattungen. Wie also die heilige Liebe nur eine ist, denn nur ein höchstes Gut giebt es; der Laster, die der Liebe entgegengesetzt sind, aber giebt es mehrere, denn zu mehreren Klassen vergänglicher Güter wendet man sich; — so ist der Glaube einer wegen der einen ersten Wahrheit; der Unglaube aber hat mehrere Gattungen, wegen der verschiedenen falschen Meinungen, denen man sich zuwendet.

II. Ist oben beantwortet.

III. Der Unglaube, wenn er auch in vielen Dingen irrt, kann doch der Gattung nach einer sein, insofern diese vielen Irrtümer in Beziehung stehen zu einem leitenden Irrtum. Zudem kann der Mensch auch gemäß verschiedenen Gattungen des Unglaubens irren; wie ein Mensch verschiedenen Lastern unterworfen sein kann.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger