Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 3

IIª-IIae q. 10 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit maximum peccatorum. Dicit enim Augustinus, et habetur V, qu. I, utrum Catholicum pessimis moribus alicui haeretico in cuius vita, praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam. Sed haereticus est infidelis. Ergo non est simpliciter dicendum quod infidelitas sit maximum peccatorum.

IIª-IIae q. 10 a. 3 arg. 2
Praeterea, illud quod diminuit vel excusat peccatum non videtur esse maximum peccatum. Sed infidelitas excusat vel diminuit peccatum, dicit enim apostolus, I ad Tim. I, prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Ergo infidelitas non est maximum peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 3 arg. 3
Praeterea, maiori peccato debetur maior poena, secundum illud Deut. XXV, pro mensura peccati erit et plagarum modus. Sed maior poena debetur fidelibus peccantibus quam infidelibus, secundum illud ad Heb. X, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est? Ergo infidelitas non est maximum peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, exponens illud Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, magnum, inquit, quoddam peccatum sub generali nomine vult intelligi. Hoc enim est peccatum, scilicet infidelitatis, quo tenentur cuncta peccata. Infidelitas ergo est maximum omnium peccatorum.

IIª-IIae q. 10 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod omne peccatum formaliter consistit in aversione a Deo, ut supra dictum est. Unde tanto aliquod peccatum est gravius quanto per ipsum homo magis a Deo separatur. Per infidelitatem autem maxime homo a Deo elongatur, quia nec veram Dei cognitionem habet; per falsam autem cognitionem ipsius non appropinquat ei, sed magis ab eo elongatur. Nec potest esse quod quantum ad quid Deum cognoscat qui falsam opinionem de ipso habet, quia id quod ipse opinatur non est Deus. Unde manifestum est quod peccatum infidelitatis est maius omnibus peccatis quae contingunt in perversitate morum. Secus autem est de peccatis quae opponuntur aliis virtutibus theologicis, ut infra dicetur.

IIª-IIae q. 10 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet peccatum quod est gravius secundum suum genus esse minus grave secundum aliquas circumstantias. Et propter hoc Augustinus noluit praecipitare sententiam de malo Catholico et haeretico alias non peccante, quia peccatum haeretici, etsi sit gravius ex genere, potest tamen ex aliqua circumstantia alleviari; et e converso peccatum Catholici ex aliqua circumstantia aggravari.

IIª-IIae q. 10 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod infidelitas habet et ignorantiam adiunctam, et habet renisum ad ea quae sunt fidei, et ex hac parte habet rationem peccati gravissimi. Ex parte autem ignorantiae habet aliquam rationem excusationis, et maxime quando aliquis ex malitia non peccat, sicut fuit in apostolo.

IIª-IIae q. 10 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod infidelis pro peccato infidelitatis gravius punitur quam alius peccator pro quocumque alio peccato, considerato peccati genere. Sed pro alio peccato, puta pro adulterio, si committatur a fideli et ab infideli, ceteris paribus, gravius peccat fidelis quam infidelis, tum propter notitiam veritatis ex fide; tum etiam propter sacramenta fidei quibus est imbutus, quibus peccando contumeliam facit.

 

Dritter Artikel.
Der Unglaube ist die größte Sünde.

a) Das wird bestritten. Denn:

I. Augustin (4. de bapt. cont. Donat. 2.) sagt: „Ob wir einen Katholiken, der durchaus sittenlos ist, einem Häretiker, in dessen Leben außer seiner Häresie die Menschen nichts Tadelnswertes finden, vorziehen sollen, das wage ich nicht voreilig zu entscheiden.“ Also ist der Unglaube nicht schlechthin die größte Sünde.

II. Der Unglaube entschuldigt in etwa die Sünde, nach 1. Tim. 1.: „Gotteslästerisch war ich und Verfolger und Schmäher, aber ich habe Barmherzigkeit erlangt; denn unwissend that ich es im Unglauben.“ Also ist er nicht die größte Sünde.

III. Der größeren Sünde gebühren größere Strafen. Größere Strafen aber gebühren den Gläubigen, die sündigen, nach Hebr. 10.: „Um wie viel schwerere Strafen meint ihr, daß jener verdient, der den Sohn Gottes mit Füßen getreten und das Blut des Testamentes entweiht hat, worin er geheiligt worden!?“

Auf der anderen Seite sagt Augustin zu Joh. 15. (Si non venissem, et locutus): „Eine sehr große Sünde will Er unter dem allgemeinen Namen Sünde verstanden wissen. Denn dies ist die Sünde des Unglaubens, worin alle anderen Sünden enthalten sind.“ Also ist der Unglaube die größte der Sünden.

b) Ich antworte, jede Sünde bestehe der bestimmenden Wesensform nach in der Abwendung von Gott. Um so größer also ist eine Sünde, je mehr sie den Menschen von Gott trennt. Durch den Unglauben wird aber der Mensch am weitesten von Gott entfernt, da er nicht einmal die wahre Kenntnis Gottes hat und da er durch eine falsche sich Gott nicht nähern kann. Es kann auch nicht sein, daß jener mit Bezug auf etwas vielleicht Gott kennt, welcher in anderem eine falsche Meinung von Gott hat; denn was er meint, das ist eben nicht Gott. Also ist der Unglaube offenbar die größte Sünde im Bereiche des Moralischen.

c) I. Es kann eine Sünde, welche ihrer Art nach schwerer ist, minder schwer erfunden werden mit Rücksicht auf einzelne besondere Umstände. Deshalb wollte Augustin nicht voreilig urteilen; denn die Sünde des Katholiken kann durch einzelne Umstände schwerer werden und die des Ungläubigen leichter.

II. Der Unglaube schließt Unwissenheit ein und Widerspruch gegen den Glauben; und von dieser letzten Seite her hat er den Charakter der schwersten Sünde. Von seiten der Unkenntnis hat er eine gewisse Entschuldigung.

III. Für die Sünde des Unglaubens wird der Ungläubige schwerer bestraft, wie ein anderer Sünder für jede andere Sünde; wenn die Art der Sünde in Betracht gezogen wird. Für jede andere Sünde aber, z. B. für den Ehebruch, wird der Gläubige schwerer bestraft, wie der Ungläubige; denn er verachtet die Gebote seines Glaubens und die Kraft der Sakramente. [S. 74]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger