Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 2

IIª-IIae q. 10 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit in intellectu sicut in subiecto. Omne enim peccatum in voluntate est, ut Augustinus dicit, in libro de duabus Anim. Sed infidelitas est quoddam peccatum, ut dictum est. Ergo infidelitas est in voluntate, non in intellectu.

IIª-IIae q. 10 a. 2 arg. 2
Praeterea, infidelitas habet rationem peccati ex eo quod praedicatio fidei contemnitur. Sed contemptus ad voluntatem pertinet. Ergo infidelitas est in voluntate.

IIª-IIae q. 10 a. 2 arg. 3
Praeterea, II ad Cor. XI, super illud, ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis, dicit Glossa quod, si Angelus malus se bonum fingat, etiam si credatur bonus, non est error periculosus aut morbidus, si facit vel dicit quae bonis Angelis congruunt. Cuius ratio esse videtur propter rectitudinem voluntatis eius qui ei inhaeret intendens bono Angelo adhaerere. Ergo totum peccatum infidelitatis esse videtur in perversa voluntate. Non ergo est in intellectu sicut in subiecto.

IIª-IIae q. 10 a. 2 s. c.
Sed contra, contraria sunt in eodem subiecto. Sed fides, cui contrariatur infidelitas, est in intellectu sicut in subiecto. Ergo et infidelitas in intellectu est.

IIª-IIae q. 10 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum dicitur esse in illa potentia quae est principium actus peccati. Actus autem peccati potest habere duplex principium. Unum quidem primum et universale, quod imperat omnes actus peccatorum, et hoc principium est voluntas, quia omne peccatum est voluntarium. Aliud autem principium actus peccati est proprium et proximum, quod elicit peccati actum, sicut concupiscibilis est principium gulae et luxuriae, et secundum hoc gula et luxuria dicuntur esse in concupiscibili. Dissentire autem, qui est proprius actus infidelitatis, est actus intellectus, sed moti a voluntate, sicut et assentire. Et ideo infidelitas, sicut et fides, est quidem in intellectu sicut in proximo subiecto, in voluntate autem sicut in primo motivo. Et hoc modo dicitur omne peccatum esse in voluntate.

IIª-IIae q. 10 a. 2 ad 1
Unde patet responsio ad primum.

IIª-IIae q. 10 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod contemptus voluntatis causat dissensum intellectus, in quo perficitur ratio infidelitatis. Unde causa infidelitatis est in voluntate, sed ipsa infidelitas est in intellectu.

IIª-IIae q. 10 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui credit malum Angelum esse bonum non dissentit ab eo quod est fidei, quia sensus corporis fallitur, mens vero non removetur a vera rectaque sententia, ut ibidem dicit Glossa. Sed si aliquis Satanae adhaereret cum incipit ad sua ducere, idest ad mala et falsa, tunc non careret peccato, ut ibidem dicitur.

 

Zweiter Artikel.
Der Unglaube hat seinen Sitz in der Vernunft.

a) Dagegen wird geltend gemacht:

I. „Alle Sünde ist im Willen,“ sagt Augustin (de duab. animab. c. 10.). Der Unglaube aber ist Sünde.

II. Der Unglaube hat seinen Wesenscharakter als Sünde darin, daß die Predigt der Wahrheit verachtet wird. Die Verachtung aber hat ihren Sitz im Willen.

III. Zu 2. Kor. 2. (Satanas transfigurat) bemerkt die Glosse (Aug. Ench. 60.): „Wenn der böse Engel sich als einen guten vorstellt und wenn er sonach für einen guten gehalten wird, so ist der Irrtum nicht verhängnisvoll, wenn er das sagt und thut, was den guten Engeln zukommt.“ Der Grund davon ist offenbar, weil der betreffende Mensch in seinem Willen recht und gerade ist und meint, einem guten Engel anzuhängen. Also ist die ganze Sünde des Unglaubens im verkehrten Willen.

Auf der anderen Seite ist der Glaube in der Vernunft; also auch der Gegensatz zu ihm.

b) Ich antworte, die Sünden haben ihren Sitz in jenem Vermögen, welches das Princip des Sündenaktes ist. Der Sündenakt aber hat sowohl ein allgemeines und erstes Princip, welches alle Sündenakte anbefiehlt, das ist der Wille; — als auch ein nächstes, besonderes, welches den Sündenakt unmittelbar herstellt; wie die Begehrkraft z. B. das Princip der Gaumenlust und der Wollust ist, wonach man sagt, diese Sünden hätten ihren Sitz in der Begehrkraft. Widersprechen aber, was der eigentliche Akt des Unglaubens ist, steht als Akt der Vernunft da, insofern die Vernunft vom Willen aus bewegt erscheint; wie dies auch beim Zustimmen der Fall ist. Der Unglaube also hat so gut wie der Glaube seinen Sitz in der Vernunft wie im nächsten Vermögen, das ihn herstellt; im Willen ist er wie im entfernteren Vermögen, von dem der Anstoß zur Thätigkeit ausgeht.

c) I. Ist damit beantwortet.

II. Die Ursache des Unglaubens ist im Willen; der Unglaube selbst in der Vernunft.

III. Wer einen an sich bösen Engel für einen guten hält, widerspricht nicht dem Glauben; denn „die Sinne täuschen sich, der Geist aber bleibt in der richtigen Ansicht,“ fügt die Glosse hinzu.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger