Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 12

IIª-IIae q. 10 a. 12 arg. 1
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod pueri Iudaeorum et aliorum infidelium sint baptizandi parentibus invitis. Maius enim est vinculum matrimoniale quam ius patriae potestatis, quia ius patriae potestatis potest per hominem solvi, cum filiusfamilias emancipatur; vinculum autem matrimoniale non potest solvi per hominem, secundum illud Matth. XIX, quod Deus coniunxit homo non separet. Sed propter infidelitatem solvitur vinculum matrimoniale, dicit enim apostolus, I ad Cor. VII, quod si infidelis discedit, discedat, non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi; et canon dicit quod si coniux infidelis non vult sine contumelia sui creatoris cum altero stare, quod alter coniugum non debet ei cohabitare. Ergo multo magis propter infidelitatem tollitur ius patriae potestatis in suos filios. Possunt ergo eorum filii baptizari eis invitis.

IIª-IIae q. 10 a. 12 arg. 2
Praeterea, magis debet homini subveniri circa periculum mortis aeternae quam circa periculum mortis temporalis. Sed si aliquis videret hominem in periculo mortis temporalis et ei non ferret auxilium, peccaret. Cum ergo filii Iudaeorum et aliorum infidelium sint in periculo mortis aeternae si parentibus relinquuntur, qui eos in sua infidelitate informant, videtur quod sint eis auferendi et baptizandi et in fidelitate instruendi.

IIª-IIae q. 10 a. 12 arg. 3
Praeterea, filii servorum sunt servi et in potestate dominorum. Sed Iudaei sunt servi regum et principum. Ergo et filii eorum. Reges igitur et principes habent potestatem de filiis Iudaeorum facere quod voluerint. Nulla ergo erit iniuria si eos baptizent invitis parentibus.

IIª-IIae q. 10 a. 12 arg. 4
Praeterea, quilibet homo magis est Dei, a quo habet animam, quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non ergo est iniustum si pueri Iudaeorum carnalibus parentibus auferantur et Deo per Baptismum consecrentur.

IIª-IIae q. 10 a. 12 arg. 5
Praeterea, Baptismus efficacior est ad salutem quam praedicatio, quia per Baptismum statim tollitur peccati macula, reatus poenae, et aperitur ianua caeli. Sed si periculum sequitur ex defectu praedicationis, imputatur ei qui non praedicavit, ut habetur Ezech. III, et XXXIII de eo qui videt gladium venientem et non insonuerit tuba. Ergo multo magis, si pueri Iudaeorum damnentur propter defectum Baptismi, imputatur ad peccatum eis qui potuerunt baptizare et non baptizaverunt.

IIª-IIae q. 10 a. 12 s. c.
Sed contra, nemini facienda est iniuria. Fieret autem Iudaeis iniuria si eorum filii baptizarentur eis invitis, quia amitterent ius patriae potestatis in filios iam fideles. Ergo eis invitis non sunt baptizandi.

IIª-IIae q. 10 a. 12 co.
Respondeo dicendum quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda. Quia et ipsa doctrina Catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet, unde magis standum est auctoritati Ecclesiae quam auctoritati vel Augustini vel Hieronymi vel cuiuscumque doctoris. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit quod Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur, quamvis fuerint retroactis temporibus multi Catholici principes potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, quibus familiares fuerunt sanctissimi episcopi, ut Sylvester Constantino et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo hoc praetermisissent ab eis impetrare, si hoc esset consonum rationi. Et ideo periculosum videtur hanc assertionem de novo inducere, ut praeter consuetudinem in Ecclesia hactenus observatam, Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur. Et huius ratio est duplex. Una quidem propter periculum fidei. Si enim pueri nondum usum rationis habentes Baptismum susciperent, postmodum, cum ad perfectam aetatem pervenirent, de facili possent a parentibus induci ut relinquerent quod ignorantes susceperunt. Quod vergeret in fidei detrimentum. Alia vero ratio est quia repugnat iustitiae naturali. Filius enim naturaliter est aliquid patris. Et primo quidem a parentibus non distinguitur secundum corpus, quandiu in matris utero continetur. Postmodum vero, postquam ab utero egreditur, antequam usum liberi arbitrii habeat, continetur sub parentum cura sicut sub quodam spirituali utero. Quandiu enim usum rationis non habet puer, non differt ab animali irrationali. Unde sicut bos vel equus est alicuius ut utatur eo cum voluerit, secundum ius civile, sicut proprio instrumento; ita de iure naturali est quod filius, antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris. Unde contra iustitiam naturalem esset si puer, antequam habeat usum rationis, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus. Postquam autem incipit habere usum liberi arbitrii, iam incipit esse suus, et potest, quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, sibi ipsi providere. Et tunc est inducendus ad fidem non coactione, sed persuasione; et potest etiam invitis parentibus consentire fidei et baptizari, non autem antequam habeat usum rationis. Unde de pueris antiquorum patrum dicitur quod salvati sunt in fide parentum, per quod datur intelligi quod ad parentes pertinet providere filiis de sua salute, praecipue antequam habeant usum rationis.

IIª-IIae q. 10 a. 12 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in vinculo matrimoniali uterque coniugum habet usum liberi arbitrii, et uterque potest invito altero fidei assentire. Sed hoc non habet locum in puero antequam habeat usum rationis. Sed postquam habet usum rationis, tunc tenet similitudo, si converti voluerit.

IIª-IIae q. 10 a. 12 ad 2
Ad secundum dicendum quod a morte naturali non est aliquis eripiendus contra ordinem iuris civilis, puta, si aliquis a suo iudice condemnetur ad mortem temporalem, nullus debet eum violenter eripere. Unde nec aliquis debet irrumpere ordinem iuris naturalis, quo filius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae.

IIª-IIae q. 10 a. 12 ad 3
Ad tertium dicendum quod Iudaei sunt servi principum servitute civili, quae non excludit ordinem iuris naturalis vel divini.

IIª-IIae q. 10 a. 12 ad 4
Ad quartum dicendum quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per quam eum cognoscere potest. Unde puer, antequam usum rationis habeat, naturali ordine ordinatur in Deum per rationem parentum, quorum curae naturaliter subiacet; et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum divina agenda.

IIª-IIae q. 10 a. 12 ad 5
Ad quintum dicendum quod periculum quod sequitur de praedicatione omissa non imminet nisi eis quibus commissum est officium praedicandi, unde in Ezechiel praemittitur, speculatorem dedi te filiis Israel. Providere autem pueris infidelium de sacramentis salutis pertinet ad parentes eorum. Unde eis imminet periculum si, propter subtractionem sacramentorum, eorum parvuli detrimentum salutis patiantur.

 

Zwölfter Artikel.
Die Kinder der Juden und sonstigen Ungläubigen dürfen nicht gegen den willen der Eltern getauft werden.

a) Das Gegenteil scheint selbstverständlich zu sein. Denn:

I. Ein größeres Band ist das Band der Ehe wie das Recht der Eltern gegenüber ihren Kindern. Letzteres nämlich wird durch den Menschen gelöst, wenn die Kinder als großjährig erklärt werden; das Band der Ehe kann aber durch keinen Menschen gelöst werden, denn „was Gott verbunden, soll der Mensch nicht trennen.“ (Matth. 19.) Durch den Unglauben aber wird gelöst das Band der Ehe; denn „wenn der Ungläubige weggeht, daß er weggehe; da keiner Knechtschaft in derartigen Dingen der Bruder oder die Schwester unterworfen ist,“ sagt Paulus 1. Kor. 7. Und das kanonische Recht schreibt vor: „Wenn der ungläubige Teil mit dem anderen gläubigen, ohne den Schöpfer zu schmähen, nicht zusammenwohnen will, dann ist der andere gläubige Teil nicht dazu gezwungen.“ Um so mehr also nimmt der Unglaube das Recht der Eltern ihren Kindern gegenüber hinweg, so daß letztere gegen den Willen der Eltern getauft werden können.

II. Sähe jemand einen anderen in Todesgefahr, was den Leib betrifft, und er würde nicht helfen, da er könnte, so sündigte er. Um so mehr also muß man den Kindern der Juden und Heiden beispringen, damit sie nicht ihren Eltern überlassen bleiben und so, im Unglauben unterrichtet und groß gezogen, dem ewigen Tode überliefert werden. Somit muß man sie ihnen wegnehmen, taufen und im Glauben unterrichten.III. Die Kinder der Slaven sind Sklaven und in der Gewalt ihrer Herren. Die Juden nun sind Sklaven der Könige und Fürsten, also auch die Kinder derselben. Die Könige also haben die Gewalt, mit den Kindern der Juden zu machen, was sie wollen; also auch, sie gegen den Willen der Eltern zu taufen.

IV. Jeder Mensch gehört mehr Gott an, der ihm die Seele gegeben, wie dem leiblichen Vater, von dem er das körperliche Leben hat. Also ist das kein Unrecht, wenn man die Kinder der Juden den leiblichen Eltern fortnimmt und sie Gott durch die Taufe weiht. [S. 84]

V. Die Taufe ist wirksamer zum Heile wie die Predigt; denn durch die Taufe wird die Schuld fortgenommen und die verdiente Strafe und somit die Himmelsthüre geöffnet. Folgt aber eine Gefahr infolge der Verzögerung im Predigen, so wird dies jenem zugerechnet, der nicht gepredigt hat; wie dies Ezechiel (3. u. 33, 6.) erklärt von dem, „der das Schwert kommen sieht und nicht in die Posaune stößt.“ Um so mehr also ist es zur Schuld anzurechnen dem, der vernachlässigt hat, die Taufe zu spenden, da er es konnte; wenn deshalb die betreffenden Kinder verdammt werden.

Auf der anderen Seite geschähe den Juden ein Unrecht, wenn gegen den elterlichen Willen die Kinder getauft würden; denn sie verlören ihr väterliches Recht auf die Kinder, die getauft worden.

b) Ich antworte, die höchste Autorität wohne der Gewohnheit der Kirche inne, der man in Allem folgen muß; denn die Lehre der katholischen Gelehrten selber hat ihre Autorität einzig von der Autorität der Kirche. Mehr also muß man auf die letztere geben, wie auf die Autorität Augustins, Hieronymus oder eines anderen Kirchenlehrers. Dies nun war nie im Gebrauche der Kirche, daß die Kinder der Juden gegen den Willen ihrer Eltern getauft wurden, obgleich in der Vergangenheit viele große und mächtige Fürsten waren, wie Konstantin und Theodosius, deren vertraute Ratgeber sehr heilige Bischöfe waren; wie Konstantin mit Sylvester, Theodosius mit Ambrosius auf vertrautem Fuße stand, die in keiner Weise vernachlässigt hätten, dementsprechende Gesetze zu verlangen, wenn dies der Vernunft entsprechend gewesen wäre. Deshalb scheint es gefahrvoll, diese Behauptung von neuem aufzustellen, daß man die Kinder der Juden gegen die bisherige Gewohnheit der Kirche wider den Willen der Eltern taufe.

Der Grund für den kirchlichen Brauch nun ist ein doppelter: 1. Es erscheint eine Gefahr für den Glauben darin zu liegen, wenn man Kinder, die noch nicht das Unterscheidungsalter haben, tauft; denn kämen sie nachher zu reiferem Alter, so könnten sie leicht von den Eltern dazu gebracht werden, darauf zu verzichten, wozu sie unwissend sich verpflichtet haben; dies aber würde offenbar dem Glauben zum Nachteile gereichen.

2. Dies widerstreitet dem Naturrechte. Denn das Kind gehört von Natur zum Vater. Solange es nämlich im Mutterleibe ist, wird sein Leib dem Leben nach von dem der Mutter nicht unterschieden. Und nachher, bevor das Kind zum Gebrauche des freien Willens kommt, steht es unter der Obsorge der Eltern und ist da wie in einem geistigen Mutterleibe. Denn solange das Kind nicht den freien Gebrauch der Vernunft hat, ist es im thatsächlichen Wirken nicht unterschieden vom vernunftlosen Tiere. Wie also das Rind oder das Pferd einem Besitzer gehört, der sich dessen, wann er will, bedient als eines ihm zugehörigen Werkzeuges, soweit das bürgerliche Recht in Betracht kommt; — so ist es Naturrecht, daß das Kind vor den Unterscheidungsjahren der Sorge des Vaters untersteht. Gegen die natürliche Gerechtigkeit also wäre es, wenn das Kind vor der erwähnten Zeit der Sorge der Eltern entzogen oder mit ihm etwas vorgenommen würde gegen den Willen der Eltern. Ist aber das Kind zum freien Gebrauche der Vernunft gelangt, da beginnt es, seines eigenen Rechtes zu sein; und es kann, soweit es auf das natürliche oder göttliche Recht ankommt, sich selbst bestimmen. Dann also ist es zum Glauben hinzuleiten; nicht zwar durch Zwang, sondern durch überzeugende Gründe. Und da kann nun das Kind auch gegen den Willen seiner Eltern zustimmen, den Glauben annehmen und getauft werden; nicht aber bevor es den Gebrauch der Vernunft hat. Deshalb [S. 85] sagt man, die Kinder der alten Patriarchen seien gerettet worden im Glauben der Eltern; wodurch zu verstehen gegeben ward, daß es den Eltern zugehört, für das Heil der Kinder zu sorgen; zumal ehe diese zu den Unterscheidungsjahren gelangt sind.

c) I. In der Ehe haben beide Teile den freien Gebrauch ihrer Vernunft. Hat also das Kind den freien Gebrauch seiner Vernunft, dann entspricht die Ähnlichkeit.

II. Gegen die Ordnung des bürgerlichen Rechts darf man niemanden dem leiblichen Tode entziehen. Wenn z. B. jemand von seinem vorgesetzten Richter zum Tode verurteilt wird, so darf ihn niemand mit Gewalt dem entreißen. Also darf auch niemand die Verpflichtung des Naturrechtes lösen, kraft dessen das Kind unter der Obsorge des Vaters ist; damit dieser es dem ewigen Tode entreiße.

III. Die Juden sind Sklaven der Fürsten nach dem bürgerlichen Rechte; das schließt aber nicht die Beobachtung des Naturrechtes oder des göttlichen Rechtes aus.

IV. Der Mensch wird zu Gott hingeordnet durch die Vernunft, kraft deren er Gott erkennen kann. Also bevor das Kind den Gebrauch der Vernunft hat, wird es zu Gott hingeordnet vermittelst der Vernunft der Eltern, deren Sorge es von der Natur überlassen ist; und nach deren Bestimmung ist es zu Göttlichem zuzulassen.

V. Die Gefahr, welche aus der Nachlässigkeit im Predigen entsteht, droht nur jenen, deren Amt es ist zu predigen. Deshalb schickt Ezechiel da voraus (3, 17.): „Zu einem Propheten habe ich dich gemacht für die Kinder Israels.“ Sorgen aber, daß die Kinder der Ungläubigen die Sakramente des Heils empfangen, ist Sache oder ist das Amt der Eltern. Ihnen also droht die Gefahr, wenn wegen ihrer Schuld den Kindern die Sakramente des Heils entzogen werden und so diese ewig zu Grunde gehen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger