Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 10

Articulus 1

IIª-IIae q. 10 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod infidelitas non sit peccatum. Omne enim peccatum est contra naturam, ut patet per Damascenum, in II libro. Sed infidelitas non videtur esse contra naturam, dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum, habere autem fidem, quemadmodum habere caritatem, gratiae est fidelium. Ergo non habere fidem, quod est infidelem esse, non est peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 1 arg. 2
Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, quia omne peccatum est voluntarium. Sed non est in potestate hominis quod infidelitatem vitet, quam vitare non potest nisi fidem habendo, dicit enim apostolus, ad Rom. X, quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Ergo infidelitas non videtur esse peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 1 arg. 3
Praeterea, sicut supra dictum est, sunt septem vitia capitalia, ad quae omnia peccata reducuntur. Sub nullo autem horum videtur contineri infidelitas. Ergo infidelitas non est peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 1 s. c.
Sed contra, virtuti contrariatur vitium. Sed fides est virtus, cui contrariatur infidelitas. Ergo infidelitas est peccatum.

IIª-IIae q. 10 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod infidelitas dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum puram negationem, ut dicatur infidelis ex hoc solo quod non habet fidem. Alio modo potest intelligi infidelitas secundum contrarietatem ad fidem, quia scilicet aliquis repugnat auditui fidei, vel etiam contemnit ipsam, secundum illud Isaiae LIII, quis credidit auditui nostro? Et in hoc proprie perficitur ratio infidelitatis. Et secundum hoc infidelitas est peccatum. Si autem accipiatur infidelitas secundum negationem puram, sicut in illis qui nihil audierunt de fide, non habet rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis est consecuta. Qui autem sic sunt infideles damnantur quidem propter alia peccata, quae sine fide remitti non possunt, non autem damnantur propter infidelitatis peccatum. Unde dominus dicit, Ioan. XV, si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, quod exponens Augustinus dicit quod loquitur de illo peccato quo non crediderunt in Christum.

IIª-IIae q. 10 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod habere fidem non est in natura humana, sed in natura humana est ut mens hominis non repugnet interiori instinctui et exteriori veritatis praedicationi. Unde infidelitas secundum hoc est contra naturam.

IIª-IIae q. 10 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de infidelitate secundum quod importat simplicem negationem.

IIª-IIae q. 10 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod infidelitas secundum quod est peccatum, oritur ex superbia, ex qua contingit quod homo intellectum suum non vult subiicere regulis fidei et sano intellectui patrum. Unde Gregorius dicit, XXXI Moral., quod ex inani gloria oriuntur novitatum praesumptiones. Quamvis posset dici quod, sicut virtutes theologicae non reducuntur ad virtutes cardinales, sed sunt priores eis; ita etiam vitia opposita virtutibus theologicis non reducuntur ad vitia capitalia.

 

Erster Artikel.
Der Unglaube ist Sünde.

a) Dies wird bestritten. Denn:

I. Jede Sünde ist gegen die Natur. Der Unglaube aber ist nicht gegen die Natur, nach Augustin (de praed. sanct. 5.): „Glauben haben können, und Liebe haben können, ist der Natur aller Menschen angemessen. Glauben aber thatsächlich haben, wie ebenso Liebe thatsächlich haben, gehört der Gnade der Gläubigen an.“ Nicht also den Glauben thatsächlich haben, was die Ungläubigen angeht, ist nicht gegen die Natur. Und somit ist es nicht Sünde.

II. Niemand sündigt darin, was er nicht vermeiden kann; denn jede Sünde ist freiwillig. Es steht aber nicht in der Gewalt des Menschen, den Glauben zu haben; denn: „Wie werden sie glauben dem, den sie nicht hören? Wie sollen sie hören ohne Prediger?“ sagt der Apostel. (Röm. 10.)

III. Unter den sieben Hauptsünden sollten doch alle Sünden sein. Der Unglaube aber findet sich nicht darunter und scheint auf keine derselben sich zurückführen zu lassen.

Auf der anderen Seite steht die Sünde gegenüber der Tugend. Der Glaube ist nun eine Tugend. Also ist der Unglaube Sünde.

b) Ich antworte; der Unglaube kann aufgefaßt werden: 1. im rein verneinenden Sinne, so daß ungläubig genannt wird, wer keinen Glauben hat; — 2. gemäß einem gewissen Gegensatze zum Glauben, wonach jemand widerstrebt dem gehörten Glauben und ihn verachtet, nach Isai. 53.: „Wer hat geglaubt das, was er von uns hörte?“ Darin nun, in diesem Letzteren, liegt so recht eigentlich der Wesenscharakter des Unglaubens; und danach ist dieser Sünde.

Wird er in der ersten Weise betrachtet, wo man nichts gehört hat vom Glauben, so ist der Unglaube nicht so sehr Sünde, wie Strafe; denn solche Unwissenheit in göttlichen Dingen kommt von der Erbschuld, welche der Stammvater hinterlassen hat.

Die in solcher Weise ungläubig sind, werden wohl wegen der anderen Sünden verdammt, die ja ohne den Glauben nicht nachgelassen werden können; nicht aber werden sie verdammt wegen der Sünde des Unglaubens. Deshalb sagt der Herr bei Joh. 15.: „Wenn ich nicht gekommen wäre und zu ihnen gesprochen hätte, so würden sie nicht Sünde haben,“ wozu Augustin (traot. 89.) bemerkt: „Er spricht von jener Sünde, daß sie nicht an Christum geglaubt haben.“

c) I. Glauben thatsächlich haben, ist nicht in der Natur des Menschen; aber in der menschlichen Natur ist es, daß der menschliche Geist nicht [S. 72] widerstrebe dem innerlichen Antriebe und der Predigt der Wahrheit außen. Danach ist also der Unglaube gegen die Natur.

II. Das ist der einfach verneinende Unglaube; (s. oben).

III. Der Unglaube, soweit er positiv Sünde ist, entsteht aus dem Hochmute, auf Grund dessen der Mensch seine Vernunft den Regeln des Glaubens und der gesunden Vernunft nicht unterwerfen will. Deshalb sagt Gregor (31. moral. 17.): „Aus eitler Ruhmbegier fließen die Verkehrtheiten der Neuerer.“ Zudem kann gesagt werden: Wie die theologischen Tugenden nicht auf die Kardinaltugenden zurückgeführt werden, weil sie höher stehen; so auch nicht die ihnen entgegenstehenden Laster auf die Haupt oder Todsünden.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. . Articulus 11
. . Articulus 12
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger