Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 4

Articulus 7

IIª-IIae q. 4 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod fides non sit prima inter virtutes. Dicitur enim Luc. XII, in Glossa super illud, dico vobis amicis meis, quod fortitudo est fidei fundamentum. Sed fundamentum est prius eo cuius est fundamentum. Ergo fides non est prima virtus.

IIª-IIae q. 4 a. 7 arg. 2
Praeterea, quaedam Glossa dicit, super illum Psalmum, noli aemulari, quod spes introducit ad fidem. Spes autem est virtus quaedam, ut infra dicetur. Ergo fides non est prima virtutum.

IIª-IIae q. 4 a. 7 arg. 3
Praeterea, supra dictum est quod intellectus credentis inclinatur ad assentiendum his quae sunt fidei ex obedientia ad Deum. Sed obedientia etiam est quaedam virtus. Non ergo fides est prima virtus.

IIª-IIae q. 4 a. 7 arg. 4
Praeterea, fides informis non est fundamentum, sed fides formata, sicut in Glossa dicitur, I ad Cor. III. Formatur autem fides per caritatem, ut supra dictum est. Ergo fides a caritate habet quod sit fundamentum. Caritas ergo est magis fundamentum quam fides, nam fundamentum est prima pars aedificii. Et ita videtur quod sit prior fide.

IIª-IIae q. 4 a. 7 arg. 5
Praeterea, secundum ordinem actuum intelligitur ordo habituum. Sed in actu fidei actus voluntatis, quem perficit caritas, praecedit actum intellectus, quem perficit fides, sicut causa, quae praecedit effectum. Ergo caritas praecedit fidem. Non ergo fides est prima virtutum.

IIª-IIae q. 4 a. 7 s. c.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, quod fides est substantia sperandarum rerum. Sed substantia habet rationem primi. Ergo fides est prima inter virtutes.

IIª-IIae q. 4 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse prius altero dupliciter, uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem inter omnes virtutes prima est fides. Cum enim in agibilibus finis sit principium, ut supra dictum est, necesse est virtutes theologicas, quarum obiectum est ultimus finis, esse priores ceteris virtutibus. Ipse autem ultimus finis oportet quod prius sit in intellectu quam in voluntate, quia voluntas non fertur in aliquid nisi prout est in intellectu apprehensum. Unde cum ultimus finis sit quidem in voluntate per spem et caritatem, in intellectu autem per fidem, necesse est quod fides sit prima inter omnes virtutes, quia naturalis cognitio non potest attingere ad Deum secundum quod est obiectum beatitudinis, prout tendit in ipsum spes et caritas. Sed per accidens potest aliqua virtus esse prior fide. Causa enim per accidens est per accidens prior. Removere autem prohibens pertinet ad causam per accidens, ut patet per philosophum, in VIII Physic. Et secundum hoc aliquae virtutes possunt dici per accidens priores fide, inquantum removent impedimenta credendi, sicut fortitudo removet inordinatum timorem impedientem fidem; humilitas autem superbiam, per quam intellectus recusat se submittere veritati fidei. Et idem potest dici de aliquibus aliis virtutibus, quamvis non sint verae virtutes nisi praesupposita fide, ut patet per Augustinum, in libro contra Iulianum.

IIª-IIae q. 4 a. 7 ad 1
Unde patet responsio ad primum.

IIª-IIae q. 4 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod spes non potest universaliter introducere ad fidem. Non enim potest spes haberi de aeterna beatitudine nisi credatur possibile, quia impossibile non cadit sub spe, ut ex supradictis patet. Sed ex spe aliquis introduci potest ad hoc quod perseveret in fide, vel quod fidei firmiter adhaereat. Et secundum hoc dicitur spes introducere ad fidem.

IIª-IIae q. 4 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod obedientia dupliciter dicitur. Quandoque enim importat inclinationem voluntatis ad implendum divina mandata. Et sic non est specialis virtus, sed generaliter includitur in omni virtute, quia omnes actus virtutum cadunt sub praeceptis legis divinae, ut supra dictum est. Et hoc modo ad fidem requiritur obedientia. Alio modo potest accipi obedientia secundum quod importat inclinationem quandam ad implendam mandata secundum quod habent rationem debiti. Et sic obedientia est specialis virtus, et est pars iustitiae, reddit enim superiori debitum obediendo sibi. Et hoc modo obedientia sequitur fidem, per quam manifestatur homini quod Deus sit superior, cui debeat obedire.

IIª-IIae q. 4 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod ad rationem fundamenti non solum requiritur quod sit primum, sed etiam quod sit aliis partibus aedificii connexum, non enim esset fundamentum nisi ei aliae partes aedificii cohaererent. Connexio autem spiritualis aedificii est per caritatem, secundum illud Coloss. III, super omnia caritatem habete, quae est vinculum perfectionis. Et ideo fides sine caritate fundamentum esse non potest, nec tamen oportet quod caritas sit prior fide.

IIª-IIae q. 4 a. 7 ad 5
Ad quintum dicendum quod actus voluntatis praeexigitur ad fidem, non tamen actus voluntatis caritate informatus, sed talis actus praesupponit fidem, quia non potest voluntas perfecto amore in Deum tendere nisi intellectus rectam fidem habeat circa ipsum.

 

Siebenter Artikel.
Der Glaube ist die erste, grundlegende Tugend.

a) Dagegen sagt:

I. Ambrosius (in Luc. 12. dico vobis amicis): „Die Stärke ist die Grundlage des Glaubens.“

II. Die Glosse zu Ps. 36 (spera in Domino): „Die Hoffnung führt ein zum Glauben.“

III. Der Gehorsam leitet an zur Zustimmung im Glauben, wie Art. 2 gesagt worden.Also ist nicht der Glaube, sondern eine andere Tugend die erste: die Stärke, die Hoffnung oder der Gehorsam.

IV. Der ungeformte Glaube ist keine Tugend, sondern der geformte. Er wird aber geformt und vollendet durch die Liebe. Also ist die Liebe vielmehr die Grundlage der Tugenden und früher als der Glaube.

V. Ebenso ist gemäß der Ordnung der Akte auch die Ordnung in den betreffenden Zuständen. Dem Akte des Glaubens aber geht vorher der Akt der Liebe, wie die Ursache vorhergeht der Wirkung. Also geht die Liebe dem Glauben vorher. [S. 46]

Auf der anderen Seite sagt der Apostel: „Der Glaube ist die Substanz der zu hoffenden Dinge.“ Die Substanz aber ist das Erste in einem Dinge. 7

b) Ich antworte, es kann etwas dem Anderen vorhergehen entweder an und für sich, dem inneren Wesen nach; oder auf Grund äußerer Umstände. An und für sich nun ist die erste aller Tugenden unbedingt der Glaube. Denn da im Bereiche des menschlichen Handelns der Zweck Princip ist (I., II. Kap. 13, Art. 3 u. a. a.), so müssen zuvörderst die theologischen Tugenden, deren Gegenstand der letzte Endzweck ist, allen anderen Tugenden vorhergehen. Der letzte Endzweck aber muß zuerst in der Vernunft sein, ehe er im Willen sein kann; denn der Wille richtet sich auf nichts, außer insoweit es von der Vernunft erfaßt ist. Da nun der letzte Endzweck im Willen sich findet kraft der Hoffnung und der Liebe; in der Vernunft kraft des Glaubens, so muß notwendig der Glaube die erste, grundlegende unter allen Tugenden sein. Denn die natürliche Vernunft kann nicht zu Gott hinanreichen, insoweit Er Gegenstand der ewigen Seligkeit ist, worauf die Hoffnung und die Liebe sich richten.

Auf Grund äußerer Umstände aber können andere Tugenden früher sein und zwar als Mittel, welche die Hindernisse für den Glauben entfernen. So aber verursachen, heißt nach 8 Physic. nicht: an und für sich oder dem inneren Wesen nach verursachen. In dieser Weise entfernt die Stärke die ungeregelte Furcht, welche den Glauben hindert; die Demut entfernt den Stolz, kraft dessen die Vernunft sich weigert, sich der Wahrheit des Glaubens zu unterwerfen;— und dasselbe gilt von den anderen Tugenden, obgleich sie nur unter Voraussetzung daß der Glaube da ist, im wahren vollen Sinne Tugenden sind. (Aug. c. Julian. lib. 4, cap. 3.)

c) I. Damit beantwortet.

II. Im allgemeinen kann die Hoffnung nicht zum Glauben führen; denn man hat nur dann Hoffnung auf die ewige Seligkeit, wenn man sie kraft des Glaubens für möglich hält. Unmögliches wird nicht gehofft. Die Hoffnung kann jedoch veranlassen, daß jemand fest im Glauben beharrt.

III. Der Gehorsam wird in doppeltem Sinne verstanden: 1. insoweit er eine gewisse Hinneigung des Willens, die göttlichen Gebote zu erfüllen, in sich einschließt; und so ist er keine besondere Tugend, sondern eine Bedingung im allgemeinen für jede Tugend, da alle Tugenden mit ihren Thätigkeiten den Geboten Gottes unterliegen (I., II. Kap. 100, Art. 2); danach also wird auch für den Glauben Gehorsam gefordert; — 2. insoweit der Gehorsam eine Hinneigung zur Erfüllung der göttlichen Gebote einschließt im Bereiche des Geschuldeten. Und so ist der Gehorsam ein Teil der Gerechtigkeit und eine besondere Tugend; denn er macht unterwürfig, wie es sich gebührt dem Vorgesetzten gegenüber. Danach folgt der Gehorsam dem Glauben, da dieser die Verpflichtung zeigt, Gott als dem Oberen zu gehorchen.

IV. Das Fundament darf nicht nur Erstes, sondern es muß auch mit den übrigen Teilen des Gebäudes verbunden sein; sonst wäre es kein Fundament. Die Verbindung der Teile aber im geistigen Bau vollzieht sich durch die Liebe, nach Koloss. 1.: „Vor Allem haltet fest an der Liebe, die da ist das Band der Vollkommenheit.“ Der Glaube also ohne die Liebe kann nicht Fundament sein; jedoch ist dadurch nicht bedingt, daß die Liebe vor dem Glauben sei.

V. Ein Willensakt wird allerdings für den Glauben vorausgesetzt; nicht aber ein Willensakt, der vom Zustande der heiligen Liebe im Willen ausgeht. [S. 47]

Ein solcher Willensakt wie dieser letztere setzt den Glauben voraus; denn der Wille kann nicht in vollkommener Liebe zu Gott hin streben, wenn nicht die Vernunft den rechten Glauben über Gott hat.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Prooemium
. Quaestio 1
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger