Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 4

Articulus 6

IIª-IIae q. 4 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit una fides. Sicut enim fides est donum Dei, ut dicitur ad Ephes. II, ita etiam sapientia et scientia inter dona Dei computantur, ut patet Isaiae XI. Sed sapientia et scientia differunt per hoc quod sapientia est de aeternis, scientia vero de temporalibus, ut patet per Augustinum, XII de Trin. Cum igitur fides sit et de aeternis et de quibusdam temporalibus, videtur quod non sit una fides, sed distinguatur in partes.

IIª-IIae q. 4 a. 6 arg. 2
Praeterea, confessio est actus fidei, ut supra dictum est. Sed non est una et eadem confessio fidei apud omnes, nam quod nos confitemur factum antiqui patres confitebantur futurum, ut patet Isaiae VII, ecce virgo concipiet. Ergo non est una fides.

IIª-IIae q. 4 a. 6 arg. 3
Praeterea, fides est communis omnibus fidelibus Christi. Sed unum accidens non potest esse in diversis subiectis. Ergo non potest esse una fides omnium.

IIª-IIae q. 4 a. 6 s. c.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, unus dominus, una fides.

IIª-IIae q. 4 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod fides, si sumatur pro habitu, dupliciter potest considerari. Uno modo, ex parte obiecti. Et sic est una fides, obiectum enim formale fidei est veritas prima, cui inhaerendo credimus quaecumque sub fide continentur. Alio modo, ex parte subiecti. Et sic fides diversificatur secundum quod est diversorum. Manifestum est autem quod fides, sicut et quilibet alius habitus, ex formali ratione obiecti habet speciem, sed ex subiecto individuatur. Et ideo, si fides sumatur pro habitu quo credimus, sic fides est una specie, et differens numero in diversis. Si vero sumatur pro eo quod creditur, sic etiam est una fides. Quia idem est quod ab omnibus creditur, et si sint diversa credibilia quae communiter omnes credunt, tamen omnia reducuntur ad unum.

IIª-IIae q. 4 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod temporalia quae in fide proponuntur non pertinent ad obiectum fidei nisi in ordine ad aliquod aeternum, quod est veritas prima, sicut supra dictum est. Et ideo fides una est de temporalibus et aeternis. Secus autem est de sapientia et scientia, quae considerant temporalia et aeterna secundum proprias rationes utrorumque.

IIª-IIae q. 4 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa differentia praeteriti et futuri non contingit ex aliqua diversitate rei creditae, sed ex diversa habitudine credentium ad unam rem creditam, ut etiam supra habitum est.

IIª-IIae q. 4 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit ex diversitate fidei secundum numerum.

 

Sechster Artikel.
Der Glaube ist eine einige Tugend.

a) Dagegen spricht:

I. Wie der Glaube, so ist auch die Weisheit und die Wissenschaft eine Gabe Gottes, nach Ephes. 5.; Isai. 2. Die Weisheit und die Wissenschaft aber unterscheiden sich voneinander, weil jene das Ewige, diese das Zeitliche berücksichtigt, nach Augustin. (13. de Trin. 19.) Da also der Glaube ebenfalls das Ewige berücksichtigt und manches Zeitliche, so scheinen da Teile im Glauben und somit verschiedene Tugenden des Glaubens angenommen werden zu müssen.

II. Das Bekenntnis ist ein Akt des Glaubens. Nicht ein und [S. 45] dasselbe Bekenntnis des Glaubens aber ist bei allen; denn was wir als geschehen bekennen, das bekannten die Väter im Alten Bunde als zukünftig. Also ist da nicht ein und derselbe Glaube.

III. Der Glaube ist gemeinsam allen Gläubigen. Nicht aber kann ein und dieselbe Eigenschaft oder Zuthat in verschiedenen Wesen sein. Also giebt es nicht ein und denselben Glauben für alle.

Auf der anderen Seite sagt der Apostel (Ephes. 4.): „Ein Herr, ein Glaube.“

b) Ich antworte, von seiten des Gegenstandes könne nur ein Glaube sein; denn eine ist die erste Wahrheit, auf Grund deren allein wir glauben, was auch immer wir glauben. Von seiten der Personen jedoch, die am Glauben teilnehmen, ist er verschieden. Offenbar nun hat der Glaube, wie jeder Zustand, auf Grund des formalen Gegenstandes seine Gattung und hat nur sein Einzelsein auf Grund der einzelnen Person. Demnach ist der Glaube ein einiger der Gattung nach; er läßt jedoch eine Verschiedenheit der Zahl nach zu, je nachdem viele glauben. Nimmt man aber den Ausdruck „Glauben“ für das, was wir glauben, wie wir sagen, dieser, der katholische, ist mein Glaube; — so ist es ebenfalls ein einiger Glaube. Denn obgleich Verschiedenes zu glauben vorgestellt wird, läßt sich doch dies Alles auf Eines zurückführen.

c) I. Zeitliche Verhältnisse gehören nur insoweit zum Glauben als sie Beziehung haben zu etwas Ewigem, nämlich zur ersten Wahrheit; sonach berücksichtigt der nämliche Glaube Zeitliches und Ewiges. Die Weisheit und Wissenschaft aber betrachten ewige und zeitliche Dinge nach deren eigens entsprechenden Gründen und nicht mit Beziehung auf ein und denselben Formalgrund.

II. Diese Unterscheidung von „vergangen und zukünftig“ gründet nicht auf irgend einer Verschiedenheit in der geglaubten Sache; sondern auf verschiedenen Beziehungen zu der geglaubten Sache.

III. Dies betrifft die Verschiedenheit in der Zahl der Gläubigen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Prooemium
. Quaestio 1
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger