Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 4

Articulus 4

IIª-IIae q. 4 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides informis non fiat formata, nec e converso. Quia ut dicitur I ad Cor. XIII, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sed fides informis est imperfecta respectu formatae. Ergo, adveniente fide formata, fides informis excluditur, ut non sit unus habitus numero.

IIª-IIae q. 4 a. 4 arg. 2
Praeterea, illud quod est mortuum non fit vivum. Sed fides informis est mortua, secundum illud Iac. II, fides sine operibus mortua est. Ergo fides informis non potest fieri formata.

IIª-IIae q. 4 a. 4 arg. 3
Praeterea, gratia Dei adveniens non habet minorem effectum in homine fideli quam in infideli. Sed adveniens homini infideli causat in eo habitum fidei. Ergo etiam adveniens fideli qui habebat prius habitum fidei informis causat in eo alium habitum fidei.

IIª-IIae q. 4 a. 4 arg. 4
Praeterea, sicut Boetius dicit, accidentia alterari non possunt. Sed fides est quoddam accidens. Ergo non potest eadem fides quandoque esse formata et quandoque informis.

IIª-IIae q. 4 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Iac. II, super illud, fides sine operibus mortua est, dicit Glossa, quibus reviviscit. Ergo fides quae erat prius mortua et informis fit formata et vivens.

IIª-IIae q. 4 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuerunt diversae opiniones. Quidam enim dixerunt quod alius est habitus fidei formatae et informis, sed, adveniente fide formata, tollitur fides informis. Et similiter, homine post fidem formatam peccante mortaliter, succedit alius habitus fidei informis a Deo infusus. Sed hoc non videtur esse conveniens quod gratia adveniens homini aliquod Dei donum excludat, neque etiam quod aliquod Dei donum homini infundatur propter peccatum mortale. Et ideo alii dixerunt quod sunt quidem diversi habitus fidei formatae et informis, sed tamen, adveniente fide formata, non tollitur habitus fidei informis, sed simul manet in eodem cum habitu fidei formatae. Sed hoc etiam videtur inconveniens quod habitus fidei informis in habente fidem formatam remaneat otiosus. Et ideo aliter dicendum quod idem est habitus fidei formatae et informis. Cuius ratio est quia habitus diversificatur secundum illud quod per se ad habitum pertinet. Cum autem fides sit perfectio intellectus, illud per se ad fidem pertinet quod pertinet ad intellectum, quod autem pertinet ad voluntatem non per se pertinet ad fidem, ita quod per hoc diversificari possit habitus fidei. Distinctio autem fidei formatae et informis est secundum id quod pertinet ad voluntatem, idest secundum caritatem, non autem secundum illud quod pertinet ad intellectum. Unde fides formata et informis non sunt diversi habitus.

IIª-IIae q. 4 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli est intelligendum quando imperfectio est de ratione imperfecti. Tunc enim oportet quod, adveniente perfecto, imperfectum excludatur, sicut, adveniente aperta visione, excluditur fides, de cuius ratione est ut sit non apparentium. Sed quando imperfectio non est de ratione rei imperfectae, tunc illud numero idem quod erat imperfectum fit perfectum, sicut pueritia non est de ratione hominis, et ideo idem numero qui erat puer fit vir. Informitas autem fidei non est de ratione fidei, sed per accidens se habet ad ipsam, ut dictum est. Unde ipsamet fides informis fit formata.

IIª-IIae q. 4 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod illud quod facit vitam animalis est de ratione ipsius, quia est forma essentialis eius, scilicet anima. Et ideo mortuum vivum fieri non potest, sed aliud specie est quod est mortuum et quod est vivum. Sed id quod facit fidem esse formatam vel vivam non est de essentia fidei. Et ideo non est simile.

IIª-IIae q. 4 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod gratia facit fidem non solum quando fides de novo incipit esse in homine, sed etiam quandiu fides durat, dictum est enim supra quod Deus semper operatur iustificationem hominis, sicut sol semper operatur illuminationem aeris. Unde gratia non minus facit adveniens fideli quam adveniens infideli, quia in utroque operatur fidem, in uno quidem confirmando eam et perficiendo, in alio de novo creando. Vel potest dici quod hoc est per accidens, scilicet propter dispositionem subiecti, quod gratia non causat fidem in eo qui habet. Sicut e contrario secundum peccatum mortale non tollit gratiam ab eo qui eam amisit per peccatum mortale praecedens.

IIª-IIae q. 4 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod per hoc quod fides formata fit informis non mutatur ipsa fides, sed mutatur subiectum fidei, quod est anima, quod quandoque quidem habet fidem sine caritate, quandoque autem cum caritate.

 

Vierter Artikel.
Das Verhältnis des von der Liebe geformten und vollendeten Glaubens zum ungeformten und unvollendeten.

a) Der ungeformte Glaube kann kein geformter werden und ebenso nicht umgekehrt. Denn:

I. Nach 1. Kor. 13.: „wird entleert werden was nur unvollkommen, oder teilweise ist, wenn da kommt was vollendet ist.“ Kommt also die heilige formende Liebe, so verschwindet vielmehr als unvollkommen der ungeformte Glaube; er wird kein vollendeter.

II. „Der Glaube ohne die Werke ist tot,“ sagt Jakobus (2.) Was aber tot ist, wird nicht wieder lebendig. Der ungeformte Glaube jedoch ist tot.

III. Die Gnade Gottes hat, wenn sie hinzutritt, im Gläubigen keine andere Wirkung wie im Ungläubigen. Im Ungläubigen aber verursacht sie den Zustand des Glaubens. Also auch wenn sie zum Gläubigen tritt, welcher einen ungeformten oder unvollendeten Glauben hat, verursacht sie einen ganz anderen, vom ersten verschiedenen Zustand des Glaubens.

IV. „Die Zuthaten zu einem Wesen können an und für sich keine Änderung erleiden.“ Der Glaube ist aber ein Accidens, eine Zuthat. Also kann nicht der nämliche Glaube nun vollendet sein, nun unvollendet.

Auf der anderen Seite sagt die Glosse zu Jakobus (2.): „Der Glaube ist tot ohne die Werke“: „durch welche er wieder auflebt.“ Also der nämliche Glaube, der früher unvollendet war und ungeformt, wird vollendet und geformt.

b) Ich antworte, die einen meinten in dieser Frage, der Zustand des ungeformten Glaubens sei ein durchaus anderer wie der des geformten; kommt letzterer, so verschwinde der erstere; und verliere man durch die Todsünde den geformten, vollendeten Glauben, so komme ein anderer Zustand, der nämlich des ungeformten Glaubens. Doch ist dies unzulässig, daß die hinzukommende Gnade Gottes eine bereits bestehende Gabe Gottes ausschließe; und ebenso, daß eine andere Gabe Gottes der Seele verliehen werde auf Grund der Todsünde.

Deshalb meinten andere, es seien dies zwei nebeneinander bestehende, verschiedene Zustände, der nämlich des geformten und der des ungeformten Glaubens; und käme der durch die Liebe vollendete Glaube, so bleibe zugleich der Zustand des ungeformten. Doch dann würde der eine Zustand ganz müßig sein, was nicht gut angeht.

Darum ist festzuhalten, daß ein und derselbe Zustand sei der des ungeformten und der des geformten Glaubens. Denn ein Zustand wird nur durch dasjenige ein anderer, was an und für sich dazu gehört. Da nun der Glaube eine Vollendung der Vernunft ist, so wird er nur durch etwas zur Vernunft Zugehöriges ein anderer. Was zum Willen gehört, das gehört also nicht an und für sich zum Glauben, so daß dadurch der betreffende Zustand kein anderer wird. Nun kommt der Unterschied zwischen dem geformten und ungeformten Glauben von dem, was gemäß dem Willen ist d. h. gemäß der heiligen Liebe. Also macht das keinen Unterschied im Bestehen des Zustandes.

c) I. Wenn die Unvollendung zum Wesen des Unvollendeten gehört, [S. 43] dann schließt die Vollendung das Unvollendete aus. Kommt also das Offen-Schauen, so wird der Glaube ausgeschlossen, weil zu dessen Wesen es gehört, auf das „Nicht-Erscheinende“ sich zu richten. Ist dies aber nicht der Fall, so geht das Nämliche der Zahl nach vom Stande des Unvollendeten zu dem des Vollendeten über; wie aus dem Kinde ein Mann wird. Die Unvollendung des Glaubens der Liebe gegenüber ist aber nicht zum Wesen des Glaubens gehörig. Also bleibt der Zustand, der früher unvollendet war, beim Hinzutreten der Vollendung.

II. Was das sinnbegabte Wesen lebendig macht, tritt in das Wesen desselben ein; denn die Seele ist die substantiale Form im lebenden Wesen. Deshalb kann in diesem Bereiche etwas Totes nicht wieder lebendig werden. Denn das tote Tier ist der Gattung nach ein anderes wie das lebende. Was aber den ungeformten Glauben zum geformten macht, ist nicht zum Wesen des Glaubens gehörig.

III. Die Gnade verursacht den Glauben, so lange derselbe andauert; wie die Sonne immer die Beleuchtung in der Luft verursacht. Im Gläubigen also sowohl wie im Ungläubigen, zu dem sie von neuem hinzutritt, macht die Gnade den Glauben; in dem einen vollendend und kräftigend, im an deren schaffend.

IV. Dadurch daß der Glaube ein geformter wird, wird nicht der Glaube verändert, sondern das Subjekt desselben, die Seele; sie hat manchmal Glauben ohne Liebe und manchmal Glauben mit Liebe.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Prooemium
. Quaestio 1
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger