Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 4

Articulus 3

IIª-IIae q. 4 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas non sit forma fidei. Unumquodque enim sortitur speciem per suam formam. Eorum ergo quae ex opposito dividuntur sicut diversae species unius generis, unum non potest esse forma alterius. Sed fides et caritas dividuntur ex opposito, I ad Cor. XIII, sicut diversae species virtutis. Ergo caritas non potest esse forma fidei.

IIª-IIae q. 4 a. 3 arg. 2
Praeterea, forma et id cuius est forma sunt in eodem, quia ex eis fit unum simpliciter. Sed fides est in intellectu, caritas autem in voluntate. Ergo caritas non est forma fidei.

IIª-IIae q. 4 a. 3 arg. 3
Praeterea, forma est principium rei. Sed principium credendi ex parte voluntatis magis videtur esse obedientia quam caritas, secundum illud ad Rom. I, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Ergo obedientia magis est forma fidei quam caritas.

IIª-IIae q. 4 a. 3 s. c.
Sed contra est quod unumquodque operatur per suam formam. Fides autem per dilectionem operatur. Ergo dilectio caritatis est forma fidei.

IIª-IIae q. 4 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex superioribus patet, actus voluntarii speciem recipiunt a fine, qui est voluntatis obiectum. Id autem a quo aliquid speciem sortitur se habet ad modum formae in rebus naturalibus. Et ideo cuiuslibet actus voluntarii forma quodammodo est finis ad quem ordinatur, tum quia ex ipso recipit speciem; tum etiam quia modus actionis oportet quod respondeat proportionaliter fini. Manifestum est autem ex praedictis quod actus fidei ordinatur ad obiectum voluntatis, quod est bonum, sicut ad finem. Hoc autem bonum quod est finis fidei, scilicet bonum divinum, est proprium obiectum caritatis. Et ideo caritas dicitur forma fidei, inquantum per caritatem actus fidei perficitur et formatur.

IIª-IIae q. 4 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caritas dicitur esse forma fidei inquantum informat actum ipsius. Nihil autem prohibet unum actum a diversis habitibus informari, et secundum hoc ad diversas species reduci ordine quodam, ut supra dictum est, cum de actibus humanis in communi ageretur.

IIª-IIae q. 4 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de forma intrinseca. Sic autem caritas non est forma fidei, sed prout informat actum eius, ut supra dictum est.

IIª-IIae q. 4 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam ipsa obedientia, et similiter spes et quaecumque alia virtus posset praecedere actum fidei, formatur a caritate, sicut infra patebit. Et ideo ipsa caritas ponitur forma fidei.

 

Dritter Artikel.
Die Liebe ist die Form und Vollendung des Glaubens.

a.) Das scheint nicht.Denn:

I. Ein jegliches Ding hat sein Gattungswesen vermittelst eigenen in ihm bestimmenden Form. Wo also verschiedene Gattungswesenheiten bestehen, da kann nicht das eine die es bildende Form erhalten vom anderen. Der Glaube und die Liebe aber sind nach 1. Kor. 13. zwei der Gattung nach verschiedene Tugenden. Also kann die Liebe nicht die Form des Glaubens sein.

II. Die bildende Form und was gebildet wird, sind in ein und dem selben. Die Liebe aber ist im Willen, der Glaube in der Vernunft. Also.

III. Die Form ist das Princip in einem Dinge.Das Princip, um zu glauben, aber ist mehr der Gehorsam wie die Liebe; denn Röm. 1. heißt es: „Um zu gehorchen dem Glauben in allen Völkern.“ Mehr also ist der Gehorsam Form des Glaubens wie die Liebe.

Auf der anderen Seite wirkt der Glaube durch die Liebe. Jegliches aber wirkt kraft seiner Form.

b) Ich antworte, die freiwilligen Thätigkeiten empfangen ihre Gattung vom Zwecke, der da Gegenstand des Willens ist. Von wo her aber etwas seine Gattung erhält, das verhält sich im Bereiche des Natürlichen nach Weise der Form. Für jeden freien Akt also ist der Zweck, worauf er gerichtet ist, gewissermaßen die Form; denn sowohl erhält er von da her seine bestimmte Gattung als auch muß die Art und Weise des Thätigseins im richtigen Verhältnisse zum Zwecke stehen. Offenbar nun wird der Glaubensakt hingeordnet zum Gegenstande des Willens, zum Guten, wie zu dem entsprechenden Zwecke; und dieses Gut, nämlich das göttliche, ist der eigens entsprechende Gegenstand der Liebe. Also wird die Liebe die Form des Glaubens genannt, insofern der Glaube geformt und vollendet wird durch die Liebe.

c) I. Die Liebe wird als Form des Glaubens bezeichnet, insoweit sie den Glaubensakt formt und vollendet. Ein und derselbe Akt aber kann von verschiedenen Zuständen her regelrecht vollendet und so gemäß einer gewissen Ordnung auf verschiedene Gattungen zurückgeführt werden, wie I., II. Kap. 18, Art. 6 und 7; und Kap. 56, Art. 2 auseinandergesetzt worden.

II. Nicht die innere, den Glauben in seinem Wesen herstellende Form ist die Liebe; sondern sie vollendet den dem Wesen nach bereits bestehenden Glaubensakt.

III. Auch der Gehorsam und die Hoffnung und jede andere Tugend kann dem Glaubensakte vorausgehen und dabei von der heiligen Liebe die Vollendung erhalten; und deshalb wird die Liebe als Form des Glaubens bezeichnet (s. unten Kap. 23). [S. 42]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Prooemium
. Quaestio 1
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger