Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Secunda Pars Secundae Partis
Quaestio 4

Articulus 2

IIª-IIae q. 4 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fides non sit in intellectu sicut in subiecto. Dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod fides in credentium voluntate consistit. Sed voluntas est alia potentia ab intellectu. Ergo fides non est in intellectu sicut in subiecto.

IIª-IIae q. 4 a. 2 arg. 2
Praeterea, assensus fidei ad aliquid credendum provenit ex voluntate Deo obediente. Tota ergo laus fidei ex obedientia esse videtur. Sed obedientia est in voluntate. Ergo et fides. Non ergo est in intellectu.

IIª-IIae q. 4 a. 2 arg. 3
Praeterea, intellectus est vel speculativus vel practicus. Sed fides non est in intellectu speculativo, qui, cum nihil dicat de imitabili et fugiendo, ut dicitur in III de anima, non est principium operationis, fides autem est quae per dilectionem operatur, ut dicitur ad Gal. V. Similiter etiam nec in intellectu practico, cuius obiectum est verum contingens factibile vel agibile, obiectum enim fidei est verum aeternum, ut ex supradictis patet. Non ergo fides est in intellectu sicut in subiecto.

IIª-IIae q. 4 a. 2 s. c.
Sed contra est quod fidei succedit visio patriae, secundum illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed visio est in intellectu. Ergo et fides.

IIª-IIae q. 4 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, cum fides sit quaedam virtus, oportet quod actus eius sit perfectus. Ad perfectionem autem actus qui ex duobus activis principiis procedit requiritur quod utrumque activorum principiorum sit perfectum, non enim potest bene secari nisi et secans habeat artem et serra sit bene disposita ad secandum. Dispositio autem ad bene agendum in illis potentiis animae quae se habent ad opposita est habitus, ut supra dictum est. Et ideo oportet quod actus procedens ex duabus talibus potentiis sit perfectus habitu aliquo praeexistente in utraque potentiarum. Dictum est autem supra quod credere est actus intellectus secundum quod movetur a voluntate ad assentiendum, procedit enim huiusmodi actus et a voluntate et ab intellectu. Quorum uterque natus est per habitum perfici, secundum praedicta. Et ideo oportet quod tam in voluntate sit aliquis habitus quam in intellectu, si debeat actus fidei esse perfectus, sicut etiam ad hoc quod actus concupiscibilis sit perfectus, oportet quod sit habitus prudentiae in ratione et habitus temperantiae in concupiscibili. Credere autem est immediate actus intellectus, quia obiectum huius actus est verum, quod proprie pertinet ad intellectum. Et ideo necesse est quod fides, quae est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in subiecto.

IIª-IIae q. 4 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus fidem accipit pro actu fidei, qui dicitur consistere in credentium voluntate inquantum ex imperio voluntatis intellectus credibilibus assentit.

IIª-IIae q. 4 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod non solum oportet voluntatem esse promptam ad obediendum, sed etiam intellectum esse bene dispositum ad sequendum imperium voluntatis, sicut oportet concupiscibilem esse bene dispositam ad sequendum imperium rationis. Et ideo non solum oportet esse habitum virtutis in voluntate imperante, sed etiam in intellectu assentiente.

IIª-IIae q. 4 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod fides est in intellectu speculativo sicut in subiecto, ut manifeste patet ex fidei obiecto. Sed quia veritas prima, quae est fidei obiectum, est finis omnium desideriorum et actionum nostrarum, ut patet per Augustinum, in I de Trin.; inde est quod per dilectionem operatur. Sicut etiam intellectus speculativus extensione fit practicus, ut dicitur in III de anima.

 

Zweiter Artikel
Der Sitz oder das Subjekt des Glaubens ist die Vernunft.

a) Dagegen sagt:

I. Augustin (de praed. sanctor. 5.): „Der Glaube besteht im Willen der glaubenden.“

II. Die Zustimmung im Glauben kommt vom Gehorsam des Willens Gott gegenüber. Also ist der Glaube im Willen.

III. Der Glaube ist nicht in der beschaulichen Vernunft, da diese nichts vom Wirken sagt, „der Glaube aber kraft der Liebe wirkt.“ (Galat. 5.) Er ist nicht in der praktisch thätigen Vernunft, da deren Gegenstand das Wahre ist, insoweit es sein kann und auch nicht sein kann, nämlich Gegenstand des Thätigseins ist; der Glaube aber das ewig und unabänderlich Wahre zum Gegenstande hat, was nicht gewirkt wird. Also.

Auf der anderen Seite heißt es 1. Kor. 13.: „Wir schauen jetzt durch den Spiegel im Rätsel; dann aber von Angesicht zu Angesicht.“ Also ist der Glaube ähnlich wie das Schauen innerhalb der Vernunft.

b) Ich antworte; da der Glaube eine Tugend ist, so muß sein Akt vollendet sein. Geht aber ein Akt von zwei thätigen Principien aus, so muß ein jedes dieser beiden Principien vollendet sein. So kann nur jener gut sägen, der dies versteht und der eine gute Säge hat. In denjenigen Vermögen aber, die nicht von Natur zu einer besonderen und beschränkten Art Wirkung bestimmt sind, geht die Verfassung, um gut zu handeln, von Zuständen aus, welche das betreffende Vermögen vollenden. Geht somit ein Akt von zwei solchen an sich auf das Allgemeine gerichteten Vermögen aus, so muß ein jedes derselben vollendet sein durch einen Zustand, der dem Thätigsein vorhergeht und dessen Princip ist. Nun ist Glauben ein Akt der Vernunft, insoweit diese die Bestimmung, um zuzustimmen, von dem Willen erhält. Glauben geht also von zwei Vermögen aus, von denen ein jedes der Vollendung durch einen Zustand bedarf. Soll demnach der Akt des Glaubens ein vollendeter sein, so muß sich ein entsprechender Zustand sowohl im Willen wie in der Vernunft finden; wie ebenso dazu daß die Thätigkeit der Begehrkraft vollendet sei es gehört, daß der Zustand der Klugheit in der Vernunft sich finde und der Zustand der Mäßigkeit in der Begehrkraft. Unmittelbar aber ist Glauben direkt ein Akt der Vernunft; denn sein Gegenstand ist das Wahre, was immer zur Vernunft gehört.

Also notwendigerweise hat der Glaube seinen Sitz in der Vernunft, welche dafür das eigens entsprechende Princip ist.

c) I. Augustin spricht vom Akt des Glaubens; insoweit der Gläubige zustimmt, weil seine Vernunft vom Willen aus zum Zustimmen veranlaßt ist.

II. Nicht allein der Wille muß bereit sein zum Gehorchen, sondern auch die Vernunft muß durch den geeigneten Zustand vollendet sein, um dem Befehle des Willens zu folgen.

III. Der Glaube ist, wie dies sein Gegenstand ergiebt, in der [S. 41] beschaulichen Vernunft. Weil aber dieser Gegenstand, die erste Wahrheit, der Zweck aller unserer Wünsche und Bestrebungen ist (Aug. de Trinn. 6.), deshalb „wirkt der Glaube durch die Liebe.“

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
. Prooemium
. Quaestio 1
. Quaestio 2
. Quaestio 3
. Quaestio 4
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. Quaestio 5
. Quaestio 6
. Quaestio 7
. Quaestio 8
. Quaestio 9
. Quaestio 10
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Mehr
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger