Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 97

Articulus 3

Iª-IIae q. 97 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consuetudo non possit obtinere vim legis, nec legem amovere. Lex enim humana derivatur a lege naturae et a lege divina, ut ex supradictis patet. Sed consuetudo hominum non potest immutare legem naturae, nec legem divinam. Ergo etiam nec legem humanam immutare potest.

Iª-IIae q. 97 a. 3 arg. 2
Praeterea, ex multis malis non potest fieri unum bonum. Sed ille qui incipit primo contra legem agere, male facit. Ergo, multiplicatis similibus actibus, non efficietur aliquod bonum. Lex autem est quoddam bonum, cum sit regula humanorum actuum. Ergo per consuetudinem non potest removeri lex, ut ipsa consuetudo vim legis obtineat.

Iª-IIae q. 97 a. 3 arg. 3
Praeterea, ferre legem pertinet ad publicas personas, ad quas pertinet regere communitatem, unde privatae personae legem facere non possunt. Sed consuetudo invalescit per actus privatarum personarum. Ergo consuetudo non potest obtinere vim legis, per quam lex removeatur.

Iª-IIae q. 97 a. 3 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Epist. ad Casulan., mos populi Dei et instituta maiorum pro lege sunt tenenda. Et sicut praevaricatores legum divinarum, ita et contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.

Iª-IIae q. 97 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod omnis lex proficiscitur a ratione et voluntate legislatoris, lex quidem divina et naturalis a rationabili Dei voluntate; lex autem humana a voluntate hominis ratione regulata. Sicut autem ratio et voluntas hominis manifestantur verbo in rebus agendis, ita etiam manifestantur facto, hoc enim unusquisque eligere videtur ut bonum, quod opere implet. Manifestum est autem quod verbo humano potest et mutari lex, et etiam exponi, inquantum manifestat interiorem motum et conceptum rationis humanae. Unde etiam et per actus, maxime multiplicatos, qui consuetudinem efficiunt, mutari potest lex, et exponi, et etiam aliquid causari quod legis virtutem obtineat, inquantum scilicet per exteriores actus multiplicatos interior voluntatis motus, et rationis conceptus, efficacissime declaratur; cum enim aliquid multoties fit, videtur ex deliberato rationis iudicio provenire. Et secundum hoc, consuetudo et habet vim legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.

Iª-IIae q. 97 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod lex naturalis et divina procedit a voluntate divina, ut dictum est. Unde non potest mutari per consuetudinem procedentem a voluntate hominis, sed solum per auctoritatem divinam mutari posset. Et inde est quod nulla consuetudo vim obtinere potest contra legem divinam vel legem naturalem, dicit enim Isidorus, in Synonym., usus auctoritati cedat, pravum usum lex et ratio vincat.

Iª-IIae q. 97 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, leges humanae in aliquibus casibus deficiunt, unde possibile est quandoque praeter legem agere, in casu scilicet in quo deficit lex, et tamen actus non erit malus. Et cum tales casus multiplicantur, propter aliquam mutationem hominum, tunc manifestatur per consuetudinem quod lex ulterius utilis non est, sicut etiam manifestaretur si lex contraria verbo promulgaretur. Si autem adhuc maneat ratio eadem propter quam prima lex utilis erat, non consuetudo legem, sed lex consuetudinem vincit, nisi forte propter hoc solum inutilis lex videatur, quia non est possibilis secundum consuetudinem patriae, quae erat una de conditionibus legis. Difficile enim est consuetudinem multitudinis removere.

Iª-IIae q. 97 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod multitudo in qua consuetudo introducitur duplicis conditionis esse potest. Si enim sit libera multitudo, quae possit sibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquid observandum, quem consuetudo manifestat, quam auctoritas principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi inquantum gerit personam multitudinis. Unde licet singulae personae non possint condere legem, tamen totus populus legem condere potest. Si vero multitudo non habeat liberam potestatem condendi sibi legem, vel legem a superiori potestate positam removendi; tamen ipsa consuetudo in tali multitudine praevalens obtinet vim legis, inquantum per eos toleratur ad quos pertinet multitudini legem imponere, ex hoc enim ipso videntur approbare quod consuetudo induxit.

 

Dritter Artikel.
Die Gewohnheit kann Gesetzeskraft erlangen.

a) Dagegen spricht:

I. Das menschliche Gesetz leitet sich ab vom natürlichen und vom göttlichen Gesetze. Die Gewohnheit aber unter den Menschen kann weder das eine noch das andere ändern.

II. Aus vielen Übeln kann nicht ein Gut werden. Wer aber begonnen hat, zuerst gegen das Gesetz zu handeln, hat übel gethan. Werden sonach solche Handlungen wiederholt, so kann das niemals etwas Gutes ergeben. Das Gesetz nun ist als Richtschnur der menschlichen Thätigkeit etwas Gutes. Also durch die Gewohnheit kann kein Gesetz entfernt werden, auf daß die Gewohnheit selber Gesetzeskraft erlange. [S. 370]

III. Gesetze machen gehört den öffentlichen Personen an, denen es obliegt, das Gemeinwesen zu leiten, so daß Privatpersonen Gesetze nicht machen dürfen. Die Gewohnheit aber fängt an und wird stark durch Privatthätigkeit. Also.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (ad Casulanum): „Die Gewohnheit des Volkes Gottes und die Überlieferungen der Altvorderen sind als Gesetz zu betrachten; und gleichwie die Übertreter der göttlichen Gesetze, so sind auch die Verächter der kirchlichen Gewohnheiten zu zügeln.“

b) Ich antworte, jedes Gesetz gehe aus von der Vernunft und dem Willen des Gesetzgebers: das Natur- und das göttliche Gesetz vom vernünftigen Willen Gottes, das menschliche vom Willen des Menschen, den die Vernunft regelt. Wie aber die Vernunft und der Wille des Menschen offenbar werden durch das Wort, wenn es gilt etwas zu thun, so auch durch die That selber; denn das scheint jeder als etwas Gutes sich zu erwählen, was er im Werke ausführt. Offenbar jedoch kann vermittelst des Wortes das Gesetz verändert und erklärt werden, insoweit das Wort die innere Auffassung des Menschen offenbart. Also kann auch durch oft wiederholte Handlungen, woraus die Gewohnheit entsteht, das Gesetz geändert und erklärt und somit etwas verursacht werden, was Gesetzeskraft erlangt; durch die äußeren Handlungen nämlich wird höchst wirksam der innere Wille und Gedanke offenbar. Denn da eine häufige Wiederholung stattfindet, scheint das Urteil der Vernunft davon die Quelle zu sein.

Danach also hat die Gewohnheit Gesetzeskraft; sie entfernt und erklärt das Gesetz.

c) I. Das Natur- und göttliche Gesetz kommt vom Willen Gottes; und kann deshalb durch keinen menschlichen Willen verändert werden, sondern könnte dies nur kraft des göttlichen Willens. Keine Gewohnheit also kann jemals als Autorität angerufen werden gegenüber dem Natur- und dem göttlichen Gesetze: „Die Gewohnheit gebe da der Autorität nach; schlechte Gewohnheiten soll sühnen das Gesetz und die Vernunft“ sagt Isidor (in Synonym. lib. 2, cap. 16).

II. Die menschlichen Gesetze haben viele Mängel. Also kann man wohl manchmal vom Gesetze absehen, wenn nämlich das Gesetz für den einzelnen Fall mangelhaft ist; und doch kann der Akt gut sein. Werden nun solche Akte wiederholt, weil sich die einzelnen Verhältnisse der Menschen geändert haben, so wird dies geoffenbart durch die Gewohnheit, daß das Gesetz nicht mehr nützlich ist. Bleibt aber der Grund, infolge dessen das Gesetz eingeführt worden, der gleiche, so muß vom Gesetze aus die Gewohnheit entfernt werden und nicht umgekehrt; es müßte denn nur deshalb allein das Gesetz unnütz erscheinen, weil es gegen die Gewohnheit des Vaterlandes von vornherein gemacht worden ist und deshalb dessen Erfüllung als unmöglich sich herausstellt. Denn dies war ja eine Eigenschaft des Gesetzes, daß es der Gewohnheit des Vaterlandes entspreche. Schwer nämlich ist es, die Menge von einer Gewohnheit abzubringen.

III. Ist die Menge frei, so daß sie sich Gesetze machen kann, so gilt in höherem Grade die Gewohnheit der ganzen Menge um etwas zu beobachten, wie der Wille des Fürsten, der nur die Gewalt hat, Gesetze aufzustellen, insoweit er die Menge in seiner Person vertritt. Es können also wohl nicht einzelne Personen je für sich Gesetze machen, wohl aber das ganze Volk kann dies. Ist aber die Menge nicht in der gesagten Weise frei, sich selber Gesetze zu machen, so erhält doch die Gewohnheit, die in einer solchen Menge [S. 371] vorwaltet, Gesetzeskraft; insoweit sie geduldet wird durch jene, deren Sache es ist der Menge Gesetze aufzulegen. Denn sie scheinen demgemäß die Gewohnheit zu billigen.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger