Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 97

Articulus 1

Iª-IIae q. 97 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex humana nullo modo debeat mutari. Lex enim humana derivatur a lege naturali, ut supra dictum est. Sed lex naturalis immobilis perseverat. Ergo et lex humana debet immobilis permanere.

Iª-IIae q. 97 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut philosophus dicit, in V Ethic., mensura maxime debet esse permanens. Sed lex humana est mensura humanorum actuum, ut supra dictum est. Ergo debet immobiliter permanere.

Iª-IIae q. 97 a. 1 arg. 3
Praeterea, de ratione legis est quod sit iusta et recta, ut supra dictum est. Sed illud quod semel est rectum, semper est rectum. Ergo illud quod semel est lex, semper debet esse lex.

Iª-IIae q. 97 a. 1 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex temporalis quamvis iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest.

Iª-IIae q. 97 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, lex humana est quoddam dictamen rationis, quo diriguntur humani actus. Et secundum hoc duplex causa potest esse quod lex humana iuste mutetur, una quidem ex parte rationis; alia vero ex parte hominum, quorum actus lege regulantur. Ex parte quidem rationis, quia humanae rationi naturale esse videtur ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat. Unde videmus in scientiis speculativis quod qui primo philosophati sunt, quaedam imperfecta tradiderunt, quae postmodum per posteriores sunt magis perfecta. Ita etiam est in operabilibus. Nam primi qui intenderunt invenire aliquid utile communitati hominum, non valentes omnia ex seipsis considerare, instituerunt quaedam imperfecta in multis deficientia quae posteriores mutaverunt, instituentes aliqua quae in paucioribus deficere possent a communi utilitate. Ex parte vero hominum, quorum actus lege regulantur, lex recte mutari potest propter mutationem conditionum hominum, quibus secundum diversas eorum conditiones diversa expediunt. Sicut Augustinus ponit exemplum, in I de Lib. Arb., quod si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, recte lex fertur qua tali populo liceat creare sibi magistratus, per quos respublica administretur. Porro si paulatim idem populus depravatus habeat venale suffragium, et regimen flagitiosis sceleratisque committat; recte adimitur tali populo potestas dandi honores, et ad paucorum bonorum redit arbitrium.

Iª-IIae q. 97 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod naturalis lex est participatio quaedam legis aeternae, ut supra dictum est, et ideo immobilis perseverat, quod habet ex immobilitate et perfectione divinae rationis instituentis naturam. Sed ratio humana mutabilis est et imperfecta. Et ideo eius lex mutabilis est. Et praeterea lex naturalis continet quaedam universalia praecepta, quae semper manent, lex vero posita ab homine continet praecepta quaedam particularia, secundum diversos casus qui emergunt.

Iª-IIae q. 97 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod mensura debet esse permanens quantum est possibile. Sed in rebus mutabilibus non potest esse aliquid omnino immutabiliter permanens. Et ideo lex humana non potest esse omnino immutabilis.

Iª-IIae q. 97 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod rectum in rebus corporalibus dicitur absolute, et ideo semper, quantum est de se, manet rectum. Sed rectitudo legis dicitur in ordine ad utilitatem communem, cui non semper proportionatur una eademque res, sicut supra dictum est. Et ideo talis rectitudo mutatur.

 

Erster Artikel.
Das menschliche Gesetz kann manchmal geändert werden.

a) Dem widerspricht:

I. Daß das menschliche Gesetz vom natürlichen sich ableitet, das unveränderlich ist.

II. Daß Aristoteles sagt (5 Ethic. 5.): „Das Maß muß im höchsten [S. 368] Grade zuverlässig sein;“ also muß das Gesetz als Maßstab menschlicher Thätigkeit unveränderlich sein.

III. Das Gesetz muß gerecht sein. Was aber einmal gerecht ist, das bleibt dies immer. Was also einmal Gesetz ist, muß dies immer bleiben.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (1. de lib. arbitr. 6.): „Das zeitliche Gesetz kann, obgleich es gerecht erscheint, gemäß den verschiedenen Zeiten gerechterweise geändert werden.“

b) Ich antworte, daß das Gesetz eine Vorschrift der Vernunft sei für die Regelung der menschlichen Thätigkeiten. Also kann der Grund dasselbe zu ändern kommen:

1. Von seiten der Vernunft. Denn der menschlichen Vernunft entspricht es, daß sie nach und nach, vom Unvollkommenen zum Vollkommenen fortschreitet. So sehen wir in der reinen Wissenschaft, daß die ersten Philosophen manches Unvollkommene überliefert haben, was durch die folgenden verbessert worden. So ist es auch im praktischen Leben. Denn die da zuerst der Sorge für das allgemeine Beste sich zuwandten, konnten nicht Alles für sich allein in Erwägung ziehen und stellten deshalb manches Unvollkommene auf, was die Späteren vervollkommneten.

2. Von seiten der zu regelnden Menschen. Da kann der Grund für eine Änderung der menschlichen Gesetze vorliegen, weil die Verhältnisse der betreffenden Menschen sich geändert haben. Augustin giebt (I. c.) ein Beispiel: „Wenn ein Volk von guten Sitten und seiner Aufgabe sich bewußt ist, ein äußerst sorgfältiger Wächter des gemeinen Besten, so wird mit Recht ein Gesetz aufgestellt, wonach dieses Volk sich selbst die Obrigkeit wähle, welche die Verwaltung des Staates führen soll. Wird aber dieses Volk ein verkehrtes, so daß die Stimmen käuflich sind und daß demgemäß die Staatsverwaltung verbrecherischen Menschen anvertraut wird, so wird dem Volke mit Recht die Befugnis genommen, die Ehrenstellen zu verteilen; und das maßgebende Urteil kehrt zurück zu den wenigen Guten.“

c) I. Das natürliche Gesetz ist eine gewisse Teilnahme am ewigen Gesetze; und ist sonach unbeweglich infolge der Unveränderlichkeit und Vollkommenheit der göttlichen Vernunft, welche die Naturen gegründet und eingerichtet hat. Die menschliche Vernunft aber ist unvollkommen; und sonach ist ihr Gesetz veränderlich. Außerdem umfaßt das Naturgesetz nur allgemeine Wahrheiten, die immer bleiben; das menschliche Gesetz aber berücksichtigt mehr die wechselnden Einzelheiten.

II. Das Maß muß nach Möglichkeit unverrückbar sein. Gänzlich unverrückbar kann es nicht sein inmitten der wechselnden Dinge.

III. Die Geradheit und Gerechtigkeit des Gesetzes wird ausgesagt im Verhältnisse zum Gemeinbesten; dem nicht immer Ein und dasselbe entspricht.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 98
. Quaestio 99
. Quaestio 100
. Quaestio 101
. Quaestio 102
. Quaestio 103
. Quaestio 104
. Quaestio 105
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger