Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis

Quaestio 90

Prooemium

Iª-IIae q. 90 pr.
Consequenter considerandum est de principiis exterioribus actuum. Principium autem exterius ad malum inclinans est Diabolus, de cuius tentatione in primo dictum est. Principium autem exterius movens ad bonum est Deus, qui et nos instruit per legem, et iuvat per gratiam. Unde primo, de lege; secundo, de gratia dicendum est. Circa legem autem, primo oportet considerare de ipsa lege in communi; secundo, de partibus eius. Circa legem autem in communi tria occurrunt consideranda, primo quidem, de essentia ipsius; secundo, de differentia legum; tertio, de effectibus legis. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum lex sit aliquid rationis. Secundo, de fine legis. Tertio, de causa eius. Quarto, de promulgatione ipsius.

 

Neunzigstes Kapitel.

Über das Wesen des Gesetzes.

(Prooemium wurde nicht übersetzt)

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 82
. Quaestio 83
. Quaestio 84
. Quaestio 85
. Quaestio 86
. Quaestio 87
. Quaestio 88
. Quaestio 89
. Quaestio 90
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. Quaestio 91
. Quaestio 92
. Quaestio 93
. Quaestio 94
. Quaestio 95
. Quaestio 96
. Quaestio 97
. Quaestio 98
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger