Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 56

Articulus 6

Iª-IIae q. 56 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non sit subiectum alicuius virtutis. Ad id enim quod convenit potentiae ex ipsa ratione potentiae, non requiritur aliquis habitus. Sed de ipsa ratione voluntatis, cum sit in ratione, secundum philosophum in III de anima, est quod tendat in id quod est bonum secundum rationem, ad quod ordinatur omnis virtus, quia unumquodque naturaliter appetit proprium bonum, virtus enim est habitus per modum naturae, consentaneus rationi, ut Tullius dicit in sua rhetorica. Ergo voluntas non est subiectum virtutis.

Iª-IIae q. 56 a. 6 arg. 2
Praeterea, omnis virtus aut est intellectualis, aut moralis, ut dicitur in I et II Ethic. Sed virtus intellectualis est, sicut in subiecto, in intellectu et ratione, non autem in voluntate, virtus autem moralis est, sicut in subiecto, in irascibili et concupiscibili, quae sunt rationales per participationem. Ergo nulla virtus est in voluntate sicut in subiecto.

Iª-IIae q. 56 a. 6 arg. 3
Praeterea, omnes actus humani, ad quos virtutes ordinantur, sunt voluntarii. Si igitur respectu aliquorum humanorum actuum sit aliqua virtus in voluntate, pari ratione respectu omnium actuum humanorum erit virtus in voluntate. Aut ergo in nulla alia potentia erit aliqua virtus, aut ad eundem actum ordinabuntur duae virtutes, quod videtur inconveniens. Voluntas ergo non potest esse subiectum virtutis.

Iª-IIae q. 56 a. 6 s. c.
Sed contra est quod maior perfectio requiritur in movente quam in moto. Sed voluntas movet irascibilem et concupiscibilem. Multo ergo magis debet esse virtus in voluntate, quam in irascibili et concupiscibili.

Iª-IIae q. 56 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, cum per habitum perficiatur potentia ad agendum, ibi indiget potentia habitu perficiente ad bene agendum, qui quidem habitus est virtus, ubi ad hoc non sufficit propria ratio potentiae. Omnis autem potentiae propria ratio attenditur in ordine ad obiectum. Unde cum, sicut dictum est, obiectum voluntati sit bonum rationis voluntati proportionatum, quantum ad hoc non indiget voluntas virtute perficiente. Sed si quod bonum immineat homini volendum, quod excedat proportionem volentis; sive quantum ad totam speciem humanam, sicut bonum divinum, quod transcendit limites humanae naturae, sive quantum ad individuum, sicut bonum proximi; ibi voluntas indiget virtute. Et ideo huiusmodi virtutes quae ordinant affectum hominis in Deum vel in proximum, sunt in voluntate sicut in subiecto; ut caritas, iustitia et huiusmodi.

Iª-IIae q. 56 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa habet locum de virtute quae ordinat ad bonum proprium ipsius volentis, sicut temperantia et fortitudo, quae sunt circa passiones humanas et alia huiusmodi, ut ex dictis patet.

Iª-IIae q. 56 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod rationale per participationem non solum est irascibilis et concupiscibilis; sed omnino, idest universaliter, appetitivum, ut dicitur in I Ethic. Sub appetitivo autem comprehenditur voluntas. Et ideo, si qua virtus est in voluntate, erit moralis, nisi sit theologica, ut infra patebit.

Iª-IIae q. 56 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod quaedam virtutes ordinantur ad bonum passionis moderatae, quod est proprium huius vel illius hominis, et in talibus non est necessarium quod sit aliqua virtus in voluntate, cum ad hoc sufficiat natura potentiae, ut dictum est. Sed hoc solum necessarium est in illis virtutibus quae ordinantur ad aliquod bonum extrinsecum.

 

Sechster Artikel.
Der Wille ist Sitz von Tugenden.

a) Dagegen spricht:

I. Es kommt bereits dem Willen seinem Wesen nach zu, daß er nach einem von der Vernunft vorgestellten Gute strebt. Also bedarf es dazu keiner Tugend in ihm, da einerseits jede Tugend nach dem vernunftgemäßen Gute strebt und jedes Wesen andererseits von Natur das ihm eigene Gute verlangt. Denn „Tugend ist,“ wie Cicero schreibt (l. c.) „ein der Vernunft gemäßer Zustand, welcher nach Weise der Natur thätig ist.“

II. Die Tugend, welche die Vernunft vollendet, ist in der Ver nunft. Die moralische Tugend ist in der Begehr- und Abwehrkraft. Also, da es keine anderen Arten von Tugenden giebt, ist keine Tugend im Willen.

III. Alle menschlichen Handlungen, auf welche einzelne Tugenden sich richten, sind freiwillige. Wäre also rücksichtlich einiger solcher Handlungen eine Tugend im Willen, dann auch aus demselben Grunde rücksichtlich aller. Entweder also ist dann in keinem anderen Vermögen eine Tugend oder es wären zwei Tugenden für die nämliche Thätigkeit, was unzukömmlich ist. Also der Wille trägt keinerlei Tugend.

Auf der anderen Seite ist eine größere Vollendung erforderlich in der bewegenden Kraft wie in der in Bewegung gesetzten. Der Wille aber setzt in Bewegung die Begehr- und Abwehrkraft. Also muß mit weit größerem Rechte im Willen eine Tugend sein. [S. 70]

b) Ich antworte; da vermittelst der Tugend das Vermögen vollendet wird, auf daß es thätig sei, so bedarf es dort der Tugenden, wo die dem Vermögen eigene Natur nicht ausreicht. Da nun der Gegenstand des Willens, gemäß dem die Natur des Willens erwogen wird, das vernunftgemäße Gute ist, so bedarf es mit Rücksicht darauf keiner Tugend für den Willen.

Handelt es sich aber für den Menschen um das Wollen eines Gutes, welches von Natur aus zum Willen nicht im gebührenden Verhältnisse steht, sei es daß es die Kräfte der ganzen menschlichen Natur überragt (wie das göttliche Gut), sei es daß es die Kräfte des einzelnen Menschen übersteigt im einzelnen Falle (wie das was für den Nächsten ein Gut ist), so bedarf der Wille dieserhalb einer Tugend. Derartige Tugenden also, welche die Neigung des Menschen zu Gott hin oder zum Nächsten hin regeln oder vollenden, sind im Willen wie in ihrem Subjekte; z. B. die Liebe, Gerechtigkeit u. s. w.

c) I. Der Einwurf hat recht, wenn es sich um jene Tugenden handelt, welche auf das vernunftgemäße Gute des Wollenden selber sich richten; wie die Mäßigkeit, Stärke etc.

II. Nicht nur die Begehr- und Abwehrkraft nimmt als Begehren an der Vernunft teil, sondern auch der Wille; und sonach ist die Tugend, welche im Willen ihren Sitz hat, eine moralische, wenn sie nicht zu den theologischen (s. unten) gehört.

III. Zum Guten hin, was in der geregelten Leidenschaft allein besteht, bedarf es keiner Tugend im Willen selber; dazu genügt die Natur des Willensvermögens. Nur für ein Gut, was außen ist, bedarf es einer Tugend im Willen, wie gesagt worden.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 48
. Quaestio 49
. Quaestio 50
. Quaestio 51
. Quaestio 52
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger