Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 56

Articulus 2

Iª-IIae q. 56 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod una virtus possit esse in duabus potentiis. Habitus enim cognoscuntur per actus. Sed unus actus progreditur diversimode a diversis potentiis, sicut ambulatio procedit a ratione ut a dirigente, a voluntate sicut a movente, et a potentia motiva sicut ab exequente. Ergo etiam unus habitus virtutis potest esse in pluribus potentiis.

Iª-IIae q. 56 a. 2 arg. 2
Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod ad virtutem tria requiruntur, scilicet scire, velle et immobiliter operari. Sed scire pertinet ad intellectum, velle ad voluntatem. Ergo virtus potest esse in pluribus potentiis.

Iª-IIae q. 56 a. 2 arg. 3
Praeterea, prudentia est in ratione, cum sit recta ratio agibilium, ut dicitur in VI Ethic. Est etiam in voluntate, quia non potest esse cum voluntate perversa, ut in eodem libro dicitur. Ergo una virtus potest esse in duabus potentiis.

Iª-IIae q. 56 a. 2 s. c.
Sed contra, virtus est in potentia animae sicut in subiecto. Sed idem accidens non potest esse in pluribus subiectis. Ergo una virtus non potest esse in pluribus potentiis animae.

Iª-IIae q. 56 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod aliquid esse in duobus, contingit dupliciter. Uno modo, sic quod ex aequo sit in utroque. Et sic impossibile est unam virtutem esse in duabus potentiis, quia diversitas potentiarum attenditur secundum generales conditiones obiectorum, diversitas autem habituum secundum speciales; unde ubicumque est diversitas potentiarum, est diversitas habituum, sed non convertitur. Alio modo potest esse aliquid in duobus vel pluribus, non ex aequo, sed ordine quodam. Et sic una virtus pertinere potest ad plures potentias; ita quod in una sit principaliter, et se extendat ad alias per modum diffusionis, vel per modum dispositionis; secundum quod una potentia movetur ab alia, et secundum quod una potentia accipit ab alia.

Iª-IIae q. 56 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod idem actus non potest aequaliter, et eodem ordine, pertinere ad diversas potentias, sed secundum diversas rationes, et diverso ordine.

Iª-IIae q. 56 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod scire praeexigitur ad virtutem moralem, inquantum virtus moralis operatur secundum rationem rectam. Sed essentialiter in appetendo virtus moralis consistit.

Iª-IIae q. 56 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod prudentia realiter est in ratione sicut in subiecto, sed praesupponit rectitudinem voluntatis sicut principium, ut infra dicetur.

 

Zweiter Artikel.
Nicht können mehrere Vermögen gleichmäßig Sitz einer einzigen Tugend sein.

a) Das Gegenteil erhärten folgende Gründe:

I. Die Zustände werden erkannt durch die Thätigkeiten. Eine einzige Thätigkeit aber kann mehreren Vermögen zugehören; wie das Gehen der Vernunft angehört als der Richtschnur und dem Gehvermögen als der ausführenden Kraft.

II. Nach Aristoteles (2 Ethic. 4.) gehören drei Dinge zur Tugend: Wissen, Wollen und Festigkeit. Wissen aber gehört der Vernunft an; und Wollen dem Willen. Also gehört die Tugend zu mehreren Vermögen.

III. Die Klugheit ist in der Vernunft; denn sie ist (nach 6 Ethic. 5.) „die rechte Richtschnur dessen, was gewirkt wird.“ Sie ist auch im Willen (I. c. c. 12.); denn sie kann nicht zusammen sein mit einem verkehrten Willen. Also kann eine Tugend in mehreren Vermögen sich finden.

Auf der anderen Seite ist die Tugend in einem Vermögen wie [S. 65] in ihrem Sitze oder Subjekte. Die nämliche hinzutretende Eigenschaft kann aber nicht mehrere Subjekte oder Träger haben. Also können nicht mehrere Vermögen der Sitz oder das Subjekt einer einzigen Eigenschaft sein.

b) Ich antworte; in doppelter Weise kann etwas in zwei Dingen seinen Sitz haben: einmal so, daß es völlig gleichmäßig in beiden sich findet; und so kann nicht eine Tugend in zwei Vermögen ihren Sitz haben. Denn die Verschiedenheit der Vermögen wird erwogen gemäß den allgemeinen Seinsbedingungen der Gegenstände; die Verschiedenheit der Zustände aber gemäß den besonderen. Wo also Verschiedenheit in den Vermögen sich findet, da ist auch Verschiedenheit in den Zuständen; aber nicht umgekehrt. Dann kann etwas in zwei oder mehreren Dingen als in dem Subjekte sich finden; nicht zwar ganz gleichmäßig, jedoch so, daß es in dem einen Vermögen an erster Stelle sich findet und im anderen danach, soweit dieses vom ersteren bewegt wird oder etwas empfängt. Und so kann die Tugend in mehreren Vermögen als ihrem Subjekte sein.

c) I. Einem gewissen Verhältnisse nach in den Vermögen kann eine Tugend in mehreren sein.

II. Dem Wesen nach ist die moralische Tugend in dem begehrenden Teile; das Wissen aber wird vorausgesetzt.

III. Die Klugheit ist wesentlich in der Vernunft unter Voraussetzung der Geradheit des Willens.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 48
. Quaestio 49
. Quaestio 50
. Quaestio 51
. Quaestio 52
. Quaestio 53
. Quaestio 54
. Quaestio 55
. Quaestio 56
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 57
. Quaestio 58
. Quaestio 59
. Quaestio 60
. Quaestio 61
. Quaestio 62
. Quaestio 63
. Quaestio 64
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger