Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 19

Articulus 5

Iª-IIae q. 19 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas discordans a ratione errante, non sit mala. Ratio enim est regula voluntatis humanae, inquantum derivatur a lege aeterna, ut dictum est. Sed ratio errans non derivatur a lege aeterna. Ergo ratio errans non est regula voluntatis humanae. Non est ergo voluntas mala, si discordat a ratione errante.

Iª-IIae q. 19 a. 5 arg. 2
Praeterea, secundum Augustinum, inferioris potestatis praeceptum non obligat, si contrarietur praecepto potestatis superioris, sicut si proconsul iubeat aliquid quod imperator prohibet. Sed ratio errans quandoque proponit aliquid quod est contra praeceptum superioris, scilicet Dei, cuius est summa potestas. Ergo dictamen rationis errantis non obligat. Non est ergo voluntas mala, si discordet a ratione errante.

Iª-IIae q. 19 a. 5 arg. 3
Praeterea, omnis voluntas mala reducitur ad aliquam speciem malitiae. Sed voluntas discordans a ratione errante, non potest reduci ad aliquam speciem malitiae, puta, si ratio errans errat in hoc, quod dicat esse fornicandum, voluntas eius qui fornicari non vult, ad nullam malitiam reduci potest. Ergo voluntas discordans a ratione errante, non est mala.

Iª-IIae q. 19 a. 5 s. c.
Sed contra, sicut in primo dictum est, conscientia nihil aliud est quam applicatio scientiae ad aliquem actum. Scientia autem in ratione est. Voluntas ergo discordans a ratione errante, est contra conscientiam. Sed omnis talis voluntas est mala, dicitur enim Rom. XIV, omne quod non est ex fide, peccatum est, idest omne quod est contra conscientiam. Ergo voluntas discordans a ratione errante, est mala.

Iª-IIae q. 19 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, cum conscientia sit quodammodo dictamen rationis (est enim quaedam applicatio scientiae ad actum, ut in primo dictum est), idem est quaerere utrum voluntas discordans a ratione errante sit mala, quod quaerere utrum conscientia errans obliget. Circa quod, aliqui distinxerunt tria genera actuum, quidam enim sunt boni ex genere; quidam sunt indifferentes; quidam sunt mali ex genere. Dicunt ergo quod, si ratio vel conscientia dicat aliquid esse faciendum quod sit bonum ex suo genere, non est ibi error. Similiter, si dicat aliquid non esse faciendum quod est malum ex suo genere, eadem enim ratione praecipiuntur bona, qua prohibentur mala. Sed si ratio vel conscientia dicat alicui quod illa quae sunt secundum se mala, homo teneatur facere ex praecepto; vel quod illa quae sunt secundum se bona, sint prohibita; erit ratio vel conscientia errans. Et similiter si ratio vel conscientia dicat alicui quod id quod est secundum se indifferens, ut levare festucam de terra, sit prohibitum vel praeceptum, erit ratio vel conscientia errans. Dicunt ergo quod ratio vel conscientia errans circa indifferentia, sive praecipiendo sive prohibendo, obligat, ita quod voluntas discordans a tali ratione errante, erit mala et peccatum. Sed ratio vel conscientia errans praecipiendo ea quae sunt per se mala, vel prohibendo ea quae sunt per se bona et necessaria ad salutem, non obligat, unde in talibus voluntas discordans a ratione vel conscientia errante, non est mala. Sed hoc irrationabiliter dicitur. In indifferentibus enim, voluntas discordans a ratione vel conscientia errante, est mala aliquo modo propter obiectum, a quo bonitas vel malitia voluntatis dependet, non autem propter obiectum secundum sui naturam; sed secundum quod per accidens a ratione apprehenditur ut malum ad faciendum vel ad vitandum. Et quia obiectum voluntatis est id quod proponitur a ratione, ut dictum est, ex quo aliquid proponitur a ratione ut malum, voluntas, dum in illud fertur, accipit rationem mali. Hoc autem contingit non solum in indifferentibus, sed etiam in per se bonis vel malis. Non solum enim id quod est indifferens, potest accipere rationem boni vel mali per accidens; sed etiam id quod est bonum, potest accipere rationem mali, vel illud quod est malum, rationem boni, propter apprehensionem rationis. Puta, abstinere a fornicatione bonum quoddam est, tamen in hoc bonum non fertur voluntas, nisi secundum quod a ratione proponitur. Si ergo proponatur ut malum a ratione errante, feretur in hoc sub ratione mali. Unde voluntas erit mala, quia vult malum, non quidem id quod est malum per se, sed id quod est malum per accidens, propter apprehensionem rationis. Et similiter credere in Christum est per se bonum, et necessarium ad salutem, sed voluntas non fertur in hoc, nisi secundum quod a ratione proponitur. Unde si a ratione proponatur ut malum, voluntas feretur in hoc ut malum, non quia sit malum secundum se, sed quia est malum per accidens ex apprehensione rationis. Et ideo philosophus dicit, in VII Ethic., quod, per se loquendo, incontinens est qui non sequitur rationem rectam, per accidens autem, qui non sequitur etiam rationem falsam. Unde dicendum est simpliciter quod omnis voluntas discordans a ratione, sive recta sive errante, semper est mala.

Iª-IIae q. 19 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod iudicium rationis errantis licet non derivetur a Deo, tamen ratio errans iudicium suum proponit ut verum, et per consequens ut a Deo derivatum, a quo est omnis veritas.

Iª-IIae q. 19 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod verbum Augustini habet locum, quando cognoscitur quod inferior potestas praecipit aliquid contra praeceptum superioris potestatis. Sed si aliquis crederet quod praeceptum proconsulis esset praeceptum imperatoris, contemnendo praeceptum proconsulis, contemneret praeceptum imperatoris. Et similiter si aliquis homo cognosceret quod ratio humana dictaret aliquid contra praeceptum Dei, non teneretur rationem sequi, sed tunc ratio non totaliter esset errans. Sed quando ratio errans proponit aliquid ut praeceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis, et Dei praeceptum.

Iª-IIae q. 19 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio, quando apprehendit aliquid ut malum, semper apprehendit illud sub aliqua ratione mali, puta quia contrariatur divino praecepto, vel quia est scandalum, vel propter aliquid huiusmodi. Et tunc ad talem speciem malitiae reducitur talis mala voluntas.

 

Fünfter Artikel.
Der Wille mit seinem moralischen Charakter und die irrende Vernunft.

a) Es scheint, daß der Wille, welcher von der im Irrtume befindlichen Vernunft abweicht, nicht schlecht ist. Denn:

I. Die Vernunft ist Regel für das menschliche Handeln, insoweit sie sich ableitet von der ewigen Vernunft. Irrt sie aber, so weicht sie davon ab. Also ist sie da keine Regel und Richtschnur; und der Wille, der von ihr sich entfernt, ist nicht schlecht.

II. Augustin (serm. 6. de Verb. Dom. 8.) schreibt: „Das Gebot der niedrigeren Gewalt verpflichtet nicht, wenn es zuwider ist dem Gebote der höheren; wie wenn der Präfekt etwas befehlen würde, was der Kaiser verbietet.“ Die irrende Vernunft aber stellt bisweilen etwas vor, was gegen das Gebot Gottes ist, der die höchste Macht besitzt; also verpflichtet sie nicht.

III. Jegliches böse Wollen läßt sich auf eine Gattung der Bosheit zurückführen. Das vom irrenden Verstande abweichende Wollen aber läßt sich auf keine Gattung Bosheit zurückführen. So z. B. würde, wenn die irrende Vernunft sagt, es sei Unzucht zu treiben, das Wollen dessen, der keine unzüchtige Handlung begehen will, keiner einzigen Gattung von Bosheit zuzulegen sein.

Auf der anderen Seite ist das Gewissen (I. Kap. 79, Art. 13.) nichts Anderes als die Anwendung des Wissens auf eine bestimmte Thätigkeit. Das Wissen aber ist innerhalb der Vernunft. Der von der irrenden Vernunft abweichende Wille also ist gegen das Gewissen. „Alles aber, was nicht aus dem Glauben“ d. h. aus dem Gewissen kommt und diesem gemäß geschieht, „ist Sünde“, heißt es Röm. 14. Also der von der irrenden Vernunft abweichende Wille ist Sünde.

b) Ich antworte, daß, da das Gewissen eine etwelche Anordnung der Vernunft ist, — denn es ist die Anwendung des bestehenden Wissens auf eine besondere Thätigkeit — die gestellte Frage ganz die nämliche ist als wenn gefragt würde, „ob das irrende Gewissen verpflichte.“

In dieser Frage nun haben manche Gelehrte drei Arten von Handlungen unterschieden. Die einen von den moralischen Handlungen nämlich sind ihrer ganzen Art nach „gut“; die anderen sind ihrer Art nach weder gut noch schlecht, also indifferent; andere endlich sind ihrer Art nach schlecht. Sie sagen nun, das Gewissen verpflichte nicht, wenn es irrend zu thun vorschreibe, was von sich aus seiner ganzen Art nach schlecht ist; oder umgekehrt befehle, das zu vermeiden, was von sich aus gut ist. Schreibe aber das [S. 247] Gewissen etwas vor mit Rücksicht auf das, was seiner Art nach weder gut noch schlecht ist, also z. B. einen Strohhalm von der Erde aufheben; — so ist der Wille, der von einem solchen wenn auch irrtümlichen Gewissen abweicht, schlecht.

Dies Alles ist aber gegen die Vernunft gesagt. Denn mit Rücksicht auf das, was weder gut noch schlecht ist, wird der Wille, welcher vom irrenden Gewissen abweicht, allerdings gewissermaßen schlecht auf Grund des Gegenstandes, von dem die Güte oder die Bosheit des Willens abhängt; — nicht jedoch auf Grund der Natur dieses Gegenstandes, sondern weil derselbe in einer für denselben zufälligen Weise von der Vernunft als etwas Gutes oder als etwas Übles erfaßt wird, geeignet, zum Thun anzuregen oder zum Meiden. Und weil der Gegenstand des Willens das ist, was von seiten der Vernunft vorgestellt wird, wie aus Kap. 8, Art. 1 erhellt, deshalb nimmt der Wille den Charakter des „Schlechten“ an, wenn er auf etwas sich richtet, was von der Vernunft als schlecht oder als Übel vorgestellt wird. Das ist aber nicht allein der Fall mit Rücksicht auf das Indifferente, sondern auch mit Rücksicht auf das an sich Gute oder Böse. Denn nicht allein, was an sich indifferent ist, kann den Charakter des Guten oder des Bösen als etwas zu ihm Hinzutretendes annehmen, sondern auch was an sich etwas Gutes ist kann den Charakter des Bösen annehmen und umgekehrt, auf Grund der Auffassung der Vernunft. So z. B. ist die Enthaltsamkeit von der Unzucht etwas an sich Gutes. Auf dieses Gute aber richtet sich nicht der Wille, außer insoweit es von der Vernunft vorgelegt wird. Wird also dies als ein Übel vorgestellt von der irrenden Vernunft, so wird der Wille sich darauf als auf etwas Böses richten und sonach schlecht sein. Nicht zwar wird er schlecht sein, weil er sich auf etwas Schlechtes von der Seite her richtet, von wo her es an und für sich schlecht ist; — sondern er wird erstreben das was nach der Auffafsung der Vernunft als schlecht sich darstellt, was also durch das Hinzutreten nur der vorliegenden vernünftigen Auffassung, und somit per accidens schlecht ist. Ähnlich ist es an und für sich ein Gut und es ist zum Heile notwendig, an Christum zu glauben. Der Wille aber richtet sich nur insoweit darauf, als es von der Vernunft vorgestellt wird. Wird es also von der Vernunft als etwas Übles vorgestellt, so richtet sich der Wille darauf wie auf ein Übel; nicht als ob es in sich ein Übel wäre, sondern weil vermittelst der Auffassung der Vernunft dazu ein Übel hinzugetreten, und somit für den betreffenden Gegenstand von etwas ihm Äußerlichen her ein Übel mit ihm verbunden ist.

Deshalb muß man sagen, daß jegliches Wollen, welches von der Vernunft, mag dieselbe recht sein oder irren, abweicht, immer schlecht ist. Und demgemäß sagt Aristoteles (7 Ethic, 1. et 2.), daß von sich selber aus, per se, der Natur der Sache nach, jemand maßlos ist, der nicht der rechten Vernunft folgt; er ist aber mit Rücksicht auf etwas Äußerliches, auf Grund eines äußeren Umstandes, per accidens, maßlos, wenn er nicht der falschen Vernunft folgt; — im ersten Falle nämlich ist der Grund des guten Handelns in ihm, aber er folgt ihm nicht; im zweiten Falle ist der Grund zum irrtümlichen Handeln in ihm, aber er folgt einem gegenteiligen äußeren Antriebe und handelt somit ebenfalls schlecht.

c) I. Die irrende Vernunft stellt ihr Urteil als wahr vor und somit als von Gott her abgeleitet.

II. Das Wort Augustins geht davon aus, daß jemand das Urteil [S. 248] des Kaisers als dem des Präfekten widersprechend kennt. Glaubte jedoch jemand, das Gebot des Präfekten sei das des Kaisers, und würde zuwiderhandeln, so würde er dem Kaiser gegenüber unbotmäßig sein. Ähnlich, wenn jemand weiß, seine Vernunft ordne an gegen das Gesetz Gottes, so dürfte er der Vernunft nicht gehorchen; die allerdings dann nicht ganz und gar irren würde. Stellt aber die Vernunft etwas vor als Gebot Gottes, so bliebe es ganz das Gleiche, das Gesetz Gottes verachten wie das der Vernunft.

III. Faßt die Vernunft etwas als Übles auf, so thut sie dies immer unter irgend welchem Gesichtspunkte; nämlich weil es dem göttlichen Gesetze zuwider ist oder weil es ein Ärgernis wäre oder weil es dem Körper schadete und ähnlich; und auf die entsprechende Gattung des Bösen läßt sich zurückführen in diesem Falle der böse Wille.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger