Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars Secundae Partis
Quaestio 19

Articulus 4

Iª-IIae q. 19 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis humanae non dependeat a lege aeterna. Unius enim una est regula et mensura. Sed regula humanae voluntatis, ex qua eius bonitas dependet, est ratio recta. Ergo non dependet bonitas voluntatis a lege aeterna.

Iª-IIae q. 19 a. 4 arg. 2
Praeterea, mensura est homogenea mensurato, ut dicitur X Metaphys. Sed lex aeterna non est homogenea voluntati humanae. Ergo lex aeterna non potest esse mensura voluntatis humanae, ut ab ea bonitas eius dependeat.

Iª-IIae q. 19 a. 4 arg. 3
Praeterea, mensura debet esse certissima. Sed lex aeterna est nobis ignota. Ergo non potest esse nostrae voluntatis mensura, ut ab ea bonitas voluntatis nostrae dependeat.

Iª-IIae q. 19 a. 4 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXII libro contra Faustum, quod peccatum est factum, dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Sed malitia voluntatis est radix peccati. Ergo, cum malitia bonitati opponatur, bonitas voluntatis dependet a lege aeterna.

Iª-IIae q. 19 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod in omnibus causis ordinatis, effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda, quia causa secunda non agit nisi in virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuretur, habet ex lege aeterna, quae est ratio divina. Unde in Psalmo IV, dicitur, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, domine, quasi diceret, lumen rationis quod in nobis est, intantum potest nobis ostendere bona, et nostram voluntatem regulare, inquantum est lumen vultus tui, idest a vultu tuo derivatum. Unde manifestum est quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a lege aeterna, quam a ratione humana, et ubi deficit humana ratio, oportet ad rationem aeternam recurrere.

Iª-IIae q. 19 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod unius rei non sunt plures mensurae proximae, possunt tamen esse plures mensurae, quarum una sub alia ordinetur.

Iª-IIae q. 19 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod mensura proxima est homogenea mensurato, non autem mensura remota.

Iª-IIae q. 19 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, licet lex aeterna sit nobis ignota secundum quod est in mente divina; innotescit tamen nobis aliqualiter vel per rationem naturalem, quae ab ea derivatur ut propria eius imago; vel per aliqualem revelationem superadditam.

 

Vierter Artikel.
Die Güte des Willens hängt vom ewigen Gesetze ab.

a) Dagegen läßt sich geltend machen:

I. Die Regel und Richtschnur des menschlichen Willens, wovon seine Güte abhängt, ist die auf dem rechten Wege befindliche Vernunft. Da aber für ein und dasselbe Wesen es nur eine Richtschnur und Regel geben kann, so ist dies nicht das ewige Gesetz, sondern eben die Vernunft.

II. „Das Maß ist immer gleichartig dem Gemessenen,“ sagt Aristoteles.(10 Metaph.) Das ewige Gesetz aber ist nicht innerhalb der nämlichen Seinsart, also nicht gleichartig mit dem menschlichen Willen.

III. Das Maß oder die Richtschnur muß gewiß und durchaus zuverlässig sein. Das ewige Gesetz aber ist uns unbekannt.

Auf der anderen Seite sagt Augustin (22. contra Faustum 27.): „Die Sünde ist etwas, was gesprochen, gethan oder begehrt wird gegen das ewige Gesetz.“ Die Bosheit des Willens aber ist die Wurzel der Sünde. Da also die Bosheit im Gegensatze steht zur Güte, hängt die Güte des Willens vom ewigen Gesetze ab.

b) Ich antworte; in allen zu einander in Beziehung stehenden und voneinander abhängigen Ursachen hängt die Wirkung mehr ab von der ersten wie von den untergeordneten Ursachen, da ja die untergeordnete Ursache nur kraft der ersten thätig ist. Daß aber die Vernunft des Menschen die Regel und Richtschnur des menschlichen Willens sei, von der aus dessen (des Willens) Güte bemessen wird, dies rührt vom ewigen Gesetze her, das nichts Anderes als die ewige Vernunft ist; weshalb Psalm 4 gelesen wird: „Viele sagen: Wer wird uns die (wahren) Güter zeigen? Gesiegelt ist auf uns das Licht Deines Antlitzes, o Herr;“ gleich als ob der Psalmist sagen wollte: Das Licht der Vernunft, das in uns ist, kann insoweit uns die wahren Güter zeigen und unseren Willen regeln als es das Licht Deines Antlitzes ist, d. h. als es von Dir her sich ableitet. Bei weitem mehr also wie von der eigenen menschlichen Vernunft hängt die Güte des menschlichen Willens ab vom ewigen Gesetze.

c) I. Für ein und dasselbe Wesen giebt es eine Mehrheit in der [S. 246] Richtschnur und Regel, insoweit die eine Richtschnur der anderen untergeordnet ist.

II. Die nächste unmittelbare Regel ist gleicher Art dem Sein nach mit dem Geregelten; nicht aber die entfernte.

III. Das ewige Gesetz ist uns zwar unbekannt, insoweit es im göttlichen Geiste ist; es wird uns aber in etwa bekannt vermittelst der natürlichen Vernunft, welche von diesem Gesetze sich ableitet wie sein Bild oder vermittelst eigens hinzugefügter Offenbarung.

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
Prima Pars Secundae ...
. Mehr
. Quaestio 11
. Quaestio 12
. Quaestio 13
. Quaestio 14
. Quaestio 15
. Quaestio 16
. Quaestio 17
. Quaestio 18
. Quaestio 19
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. . Articulus 7
. . Articulus 8
. . Articulus 9
. . Articulus 10
. Quaestio 20
. Quaestio 21
. Quaestio 22
. Quaestio 23
. Quaestio 24
. Quaestio 25
. Quaestio 26
. Quaestio 27
. Mehr
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger