Titel newsletter aktuell suche Titel werke start
Thomas von Aquin - Summe der Theologie
Prima Pars
Quaestio 115

Articulus 5

Iª q. 115 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia possint imprimere in ipsos Daemones. Daemones enim secundum certa augmenta lunae aliquos homines vexant, qui et propter hoc lunatici dicuntur; ut patet Matth. IV et XVII. Sed hoc non esset, nisi corporibus caelestibus subiacerent. Ergo Daemones subiacent actionibus caelestium corporum.

Iª q. 115 a. 5 arg. 2
Praeterea, necromantici observant certas constellationes ad invocandos Daemones. Non autem per corpora caelestia invocarentur, si non eis subiacerent. Ergo Daemones subiacent actionibus caelestium corporum.

Iª q. 115 a. 5 arg. 3
Praeterea, corpora caelestia virtuosiora sunt quam corpora inferiora. Sed quibusdam inferioribus corporibus Daemones arcentur, scilicet herbis et lapidibus et animantibus, et quibusdam sonis certis ac vocibus, et figurationibus atque figmentis, ut a Porphyrio dictum Augustinus introducit in X de Civ. Dei. Ergo multo magis Daemones subduntur actioni caelestium corporum.

Iª q. 115 a. 5 s. c.
Sed contra est quod Daemones sunt superiores ordine naturae quam corpora caelestia. Agens autem est superius patiente, ut Augustinus dicit XII super Gen. ad Litt. Ergo Daemones non subiiciuntur actioni corporum caelestium.

Iª q. 115 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod circa Daemones fuit triplex opinio. Prima Peripateticorum, qui posuerunt Daemones non esse; sed ea quae attribuuntur Daemonibus, secundum artem necromanticam, fiunt virtute caelestium corporum. Et hoc est quod Augustinus, X de Civ. Dei, introducit dictum a Porphyrio, quod fabricantur in terra ab hominibus potestates idoneae siderum variis effectibus exequendis. Sed haec positio est manifeste falsa. Experimento enim scitur multa per Daemones fieri, ad quae nullo modo virtus caelestium corporum sufficeret; puta quod arreptitii loquuntur lingua ignota, quod recitant versus et auctoritates quas nunquam sciverunt, quod necromantici faciunt statuas loqui et moveri, et similia. Ex quibus Platonici moti fuerunt ut ponerent Daemones esse animalia corpore aerea, animo passiva; ut ab Apuleio dictum Augustinus introducit VIII de Civ. Dei. Et haec est secunda opinio, secundum quam dici posset quod Daemones hoc modo subduntur corporibus caelestibus, sicut et de hominibus dictum est. Sed haec opinio ex superioribus patet esse falsa, dicimus enim Daemones esse substantias intellectuales corporibus non unitas. Unde patet quod non subduntur actioni caelestium corporum, nec per se nec per accidens, nec directe nec indirecte.

Iª q. 115 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Daemones secundum certa augmenta lunae homines vexant, contingit propter duo. Primo quidem, ad hoc quod infament creaturam Dei, scilicet lunam, ut Hieronymus et Chrysostomus dicunt. Secundo quia, cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus, ut supra dictum est; in suis operibus considerant corporum aptitudines ad effectus intentos. Manifestum est autem quod cerebrum humidissimum est omnium partium corporis, ut Aristoteles dicit, et ideo maxime subiicitur operationi lunae, quae ex sua proprietate habet movere humorem. In cerebro autem perficiuntur vires animales, et ideo Daemones secundum certa augmenta lunae perturbant hominis phantasiam, quando considerant cerebrum ad hoc esse dispositum.

Iª q. 115 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod Daemones advocati in certis constellationibus, propter duo veniunt. Primo quidem, ut homines in hunc errorem inducant, quod credant aliquod numen esse in stellis. Secundo, quia considerant secundum aliquas certas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus advocantur.

Iª q. 115 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit XXI de Civ. Dei, Daemones alliciuntur per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis; inquantum scilicet haec eis exhibentur in signum divini honoris, cuius ipsi sunt cupidi.

 

Fünfter Artikel.
Die Himmelskörper haben keine einwirkende Kraft rücksichtlich der Dämonen.

a) Es scheint, auf die Dämonen wirkten die Himmelskörper ein. Denn:

I. Die Teufel quälen die Menschen gemäß dem Zunehmen des Mondes; weshalb diese Menschen „Mondsüchtige“, lunatici, genannt werden. Das kann aber nur daher kommen, daß die Teufel selbst dem wirkenden Einflusse der Himmelskörper unterliegen.

II. Die Schwarzkünstler beobachten einzelne Gestaltungen der Sternbilder, um die Dämonen anzurufen. Das würde nicht geschehen, wenn die Teufel nicht den Sternen unterworfen wären.

III. Die Himmelskörper sind mächtiger wie die irdischen. Durch Kräuter aber und gewisse Steine; durch gewisse Tiere oder Tierglieder; ebenso durch gewisse Töne, Stimmen, Figuren und Gebilde werden die Teufel ferngehalten; wie Augustin (10. de Civ. Dei 11.) aus Porphyrius berichtet.

Auf der anderen Seite steht die Natur der Dämonen höher wie die der Himmelskörper. Höher aber steht das Einwirkende wie das Leidende [S. 652] oder Bestimmbare nach Augustin. (12. sup. Gen. ad litt. c. 16.) Also unterliegen die Dämonen nicht dem Einflüsse der Himmelskörper.

b) Ich antworte; in diesem Punkte haben drei Meinungen bestanden: 1. Die der Peripatetiker. Diese nehmen an, es gebe keine Dämonen, sondern was gemäß der Schwarzkunst den Dämonen zugeschrieben wird, das komme von der Kraft der Himmelskörper. Und dies deutet Augustin aus Porphyrius an (l. c.), indem er sagt: „Die Menschen fabrizieren auf Erden Gewalten, welche den Sternen eigen seien, um verschiedene Wirkungen zu vollbringen.“ Diese Annahme aber ist durchaus falsch. Die Erfahrung nämlich bereits lehrt, daß Vieles durch die Dämonen geschieht, wozu in keiner Weise die Kraft der Himmelskörper ausreicht; z. B. daß die Besessenen fremde Sprachen reden, Verse und Stellen aus Autoren anfuhren, die sie niemals gelesen haben; daß Schwarzkünstler Standbilder sprechen, sich bewegen und Ähnliches thun lassen.

Die Platoniker nahmen deshalb 2. an, „die Dämonen seien lebende sinnbegabte Wesen mit einem Körper aus Luft, mit einer Seele, die den Leidenschaften zugänglich sei,“ wie Augustin anführt aus Apulejus. (8. de Civ. Dei 16.) Nach dieser Meinung nun wären die Dämonen den Himmelskörpern unterworfen in ähnlicher Weise wie die Menschen. Dieselbe ist aber nach Kap. 51, Art. 1 falsch.

Deshalb sagen wir 3., die Dämonen seien rein geistige Substanzen und sonach, da sie mit keinerlei Körper von Natur aus verbunden sind, ganz und gar unzugänglich dem einwirkenden Einflüsse der Himmelskörper und selbem weder mittelbar noch unmittelbar, weder mit Hindernissen noch ohne Hindernisse unterworfen.

c) I. Daß die Teufel, wenn der Mond in einer gewissen Weise im Zunehmen ist, die Menschen mehr peinigen, geschieht aus zwei Gründen: 1. Deshalb, damit sie eine Kreatur Gottes, den Mond, verhaßt machen; wie Hieronymus (4. Matth. in fin.) und Chrysostomus (38. in Matth. c. 17.) sagen; — 2. weil sie nur einwirken können vermittelst einzelner Naturkräfte (vgl. Kap. 110, Art. 4) und deshalb bei ihrem Wirken beobachten, wie die letzteren geeignet sind, die gewollren Wirkungen zu vollbringen. Offenbar aber ist das Gehirn das feuchteste Organ von allen Organen des Körpers und unterliegt demnach am meisten der einwirkenden Kraft des Mondes, dem es eigen ist, auf das Feuchte direkt einzuwirken und es in Bewegung zu setzen. Da nun zugleich im Gehirne die sinnlichen Seelenkräfte sich vollenden, um thätig zu sein, deshalb trüben die Dämonen gemäß einem gewissen Zunehmen des Mondes die Phantasie des Menschen, insofern sie nämlich beobachten, das Gehirn sei dann am besten geeignet.

II. Die Dämonen kommen auf Grund dieser Anrufungen aus zwei Gründen: 1. Damit sie die Menschen in den Irrtum führen, ihr Schicksal hänge von den Sternen ab; 2. weil sie beobachten, nach gewissen Sternbildern sei der Stoff geeigneter, die Wirkung hervorzubringen, welche sie beabsichtigen.

III. „Die Dämonen,“ sagt Augustin (21. de Civ. Dei 6.), „werden angelockt durch verschiedene Arten Steine, Kräuter, Holz, Tiere, Gesänge, Riten, nicht wie die Tiere durch Speise, sondern wie Geister durch Zeichen;“ insoweit nämlich diese Dinge ihnen dargeboten werden als Zeichen göttlicher Ehre, nach der sie verlangen. [S. 653]

 

 

Informationen
Quellenangabe
Inhaltsverzeichnis

Navigation
Prooemium
Prima Pars
. Mehr
. Quaestio 107
. Quaestio 108
. Quaestio 109
. Quaestio 110
. Quaestio 111
. Quaestio 112
. Quaestio 113
. Quaestio 114
. Quaestio 115
. . Prooemium
. . Articulus 1
. . Articulus 2
. . Articulus 3
. . Articulus 4
. . Articulus 5
. . Articulus 6
. Quaestio 116
. Quaestio 117
. Quaestio 118
. Quaestio 119
Prima Pars Secundae ...
Secunda Pars Secundae ...
Tertia Pars

Titel Top Back Next
 
Kontakt: Griechische Patristik und orientalische Sprachen - Miséricorde - Av. Europe 20 - CH-1700 Fribourg
Letzte Änderung am 1. August 2012.
Gregor Emmenegger